Elephantus
- Si genus taxinomicum quaeris, vide Elephas (genus).
Elephantus,[1] sive elephas,[1] est utrumlibet animal ex duobus mammalium generibus familiae Elephantidarum. Tres elephantorum species exstant: Loxodonta africana, Loxodonta cyclotis, et Elephas maximus (etiam Elephas indicus appellatus). Cetera Elephantidarum species et genera exstincta sunt, nonnullis post recentissimum aevum glaciale; nani autem mammuthi fortasse usque ad 2000 a.C.n. superfuerunt.[2] Elephanti aliaeque Elephantidae cum aliis animalibus cutem crassam habentibus olim positae sunt, in Pachydermatibus, ordine nunc inrito.
Elephanti sunt maxima animalia terrestria nunc viva.[3] Tempus eorum gestationis est viginti duo menses—maximum omnium animalium terrestrium. Elephantus recens natus saepe pondo 120 chiliogrammatum est. Elephanti usitate a quinquaginta ad septuaginta annos vivunt, sed veterrimus elephantus notus octoginta duo annos vixit.[4] Maximus mundi elephantus notus, in Angolia anno 1956 glandibus plumbeis petitus, fuit mas qui pondo 24 000 librarum fuit.[5] Minimi telluris elephanti noti, magnitudine vituli magni vel suis, fuerunt species praehistorica quae Cretae in insula per Pleistocaenum habitabant.[6]
In cultura populari[recensere | fontem recensere]

Elephanti in cultura populari sunt omnibus locis praesentia rerum exoticarum signa.[7]
Fictici elephanti usitate sunt personae in litteris puerilibus,[7] ubi ei sunt exemplaria morum optimorum,[7] et sunt huius generis litterarum celeberrimae personae.[7]
Nexus interni
Notae[recensere | fontem recensere]
- ↑ 1.0 1.1 Oxford Latin Dictionary: elephantus elef- ~ntī m., (f.) Also elephā(n)s ~ntis." Lewis et Short: "ĕlĕphantus, i, and ĕlĕphās, antis (rarely ĕlĕphans, antis [...]), m. (fem.)."
- ↑ S. L. Vartanyan, V. E. Garutt, et A. V. Sher‡parallel, "Holocene dwarf mammoths from Wrangel Island in the Siberian Arctic," Nature 362:337–340 (25 Martii 1993).
- ↑ "African Elephant". National Geographic.
- ↑ Elephanti, in situ "Animal Corner."
- ↑ Fenykovi, Jose (4 Iunii 1956). "The Biggest Elephant Ever Killed By Man" (English). USA: CNN. pp. 7.
- ↑ Dorothea M. A. Bate, "On Elephant Remains from Crete, with Description of Elephas creticus sp.n.," Proc. zool. Soc. London (1907), 238–250.
- ↑ 7.0 7.1 7.2 7.3 Van Riper, A. Bowdoin (2002). Science in popular culture: a reference guide. Westport: Greenwood Press. p. 73. ISBN 0-313-31822-0
Bibliographia[recensere | fontem recensere]
- Debruyne, R., V. Barriel, et P. Tassy. 2003. Mitochondrial cytochrome b of the lyakhov mammoth (proboscidea, mammalia): New data and phylogenetic analyses of elephantidae. Molecular Phylogenetics and Evolution 26(3):421–434.
- Van Riper, A. Bowdoin. 2002. Science in Popular Culture: A Reference Guide. Westport: Greenwood Press. ISBN 0313318220.
- Wikisource: "The Blindmen and the Elephant", a Ioanne Godfrey Saxe scriptus.
- Williams, Heathcote. 1989. Sacred Elephant. Novi Eboraci: Harmony Books. ISBN 0517573202.