Roman numeral 10000 CC DD.svg

Sudania Australis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Sudania Australis
Res apud Vicidata repertae:
Sudania Australis: insigne
Sudania Australis: vexillum
Continens: Africa
Territoria finitima: Sudania, Aethiopia, Kenia, Uganda, Respublica Democratica Congensis, Respublica Africae Mediae, Foedus Arabicum
Caput: Iuba

Gubernium

Res publica foederalis
Princeps: Salva Kiir Mayardit
Consilium: National Legislature of South Sudan

Populus

Numerus: 12 340 000
Sermo publicus: Lingua Anglica
Zona horaria: UTC+3
Moneta: South Sudanese pound, Sudanese pound

Sigla

ISO SS, SSD, 728; IOC SSD
Dominium interretiale: .ss
Praefixum telephonicum: +211

Tabula geographica

Sudania Australis: situs

Sudania Australis est a die 9 Iulii 2011 Africae civitas, antea fuit pars australis et postea regio sui iuris Sudaniae. Nilus flumen eam regionem transfluit. In quibusdam partibus Sudaniae Australis petroleum nascitur. Caput Iuba est, alia oppida sunt Vavum, Malacalum, Burum, Rumbicum.

Incolae Sudaniae Australis africani nigri sunt, gentes Dincae et Nueri et multae atque aliae sunt. Multi ex agri cultura vivunt.

Situs Sudaniae Australis

Historia[recensere | fontem recensere]

Sudania australis hodierna vel Semberria classica etiam in antiquitate Regnum Sembritum autonomum erat (Graece classico: Basileia Sembrita, Neo-Latine recente: Equatoria, Arabice: DarFur). Huius incolae antiqui sub nomine Latino Semberrites vel Graece Sembritai iteratim notati fuerunt. Eorum regina feminina ante Christi ex palatio regali in insula fluviali amnis Nili superioris per hoc Regnum Sembritum antiquum regnavit.

Recenter diu bellum civile erat, nam multi incolae eius regionis libertatem de Sudania volebant et se a magistrati et a populo Sudaniae septentrionalis opprimi et contemni putabant. Anno 2005 administratio et seditiosi Sudaniae Australis pacem fecerunt.

In mense januarii anno 2011 referendum de libertate fuit. Adhuc Sudania Australis civitas autonoma est et eius reconstructio incipit. Iam multi qui propter bellum in alias partes et civitates expulsi sunt revertuntur.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Sudaniam Australem spectant.