Statutum Autonomiae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Statutum Autonomiae (Hispanice; Estatuto de autonomía) est lex sub civitatis constitutionis et super alios legislationis modos (inclusis legibus organicis) hierarchice sita. Hoc legisferum corpus autonomiae gradum subnationali unitati concedit et articuli constitutionis modum imitari solent, statuendis autonomae gubernationis ordinatione, comitialibus regulis, competentiarum distributione inter dissimiles rectionis gradus et alias regionaliter specificas apparitiones, velut culturalium aut linguisticarum rerum tutelam.

In Hispania, devolutionis processus post Hispanicam transitionem in democratiam anno 1979 17 Communitates Autonomas creavit quae singulatim Statuta Autonomiae habent. Die 18 Iunii anni 2006 Catalaunia per referendum novum sed controversum Statutum Autonomicum Catalaunicum probavit, cumulando gradu autonomiae huius Hispanicae regionis.

Index Statutorum Autonomiae[recensere | fontem recensere]

Ordo Nomen Dies primae aprobationis
1 Vexillum Vasconiae Vasconia 18 Decembris anno 1979 (LO 3/1979)
2 Vexillum Cataloniae Catalaunia 18 Decembris anno 1979 (LO 4/1979)
3 vexillum Galiciae Gallaecia 6 Aprilis anno 1981 (LO 1/1981)
4 vexillum Vandalitiae Vandalitia 30 Decembris anno 1981 (LO 6/1981)
5 vexillum Asturiarum Asturiae 30 Decembris anno 1981 (LO 7/1981)
6 vexillum Cantabriae Cantabria 30 Decembris anno 1981 (LO 8/1981)
7 vexillum Rioiia 9 Iunii anno 1982 (LO 3/1982)
8 vexillum Murcia 9 Iunii anno 1982 (LO 4/1982)
9 vexillum Valentia 1 Iulii anno 1982 (LO 5/1982)
10 vexillum Aragonia 10 Augusti anno 1982 (LO 8/1982)
11 vexillum Castella-Manica 10 Augusti anno 1982 (LO 9/1982)
12 vexillum Canariae 10 Augusti anno 1982 (LO 10/1982)
13 vexillum Navarra 10 Augusti anno 1982 (LO 13/1982)
14 vexillum Extremadura 25 Februarii anno 1983 (LO 1/1983)
15 vexillum Baliares 25 Februarii anno 1983 (LO 2/1983)
16 vexillum Madritum 25 Februarii anno 1983 (LO 3/1983)
17 vexillum Castella et Legio 25 Februarii anno 1983 (LO 4/1983)
18 vexillum Septa 13 Martii anno 1995 (LO 1/1995)
19 vexillum Rusadir 13 Martii anno 1995 (LO 2/1995)