Henricus Westphal

E Vicipaedia
(Redirectum de Hinricus Westphal)
Jump to navigation Jump to search
Henricus Westphal anno 1983

Henricus (vulgo: Heinz) Westphal (natus 4 Iunii 1924 Berolini, mortuus 30 Octobris 1998 Bonnae) fuit publicus Germaniae vir et sodalis SPD.

Familia, iuventus, munus[recensere | fontem recensere]

Pater, Maximilianus Westphal, sodalis SPD fuit, a Nazistis in custodiam coniectuus et anno 1942 necatus. Westphal anno 1939 scholam reliquit et Berolini in societate BMW tirocinium metallurgici machinamentoriorum motoriorum aeronavium fecit. Anno 1942, miles conscriptus, Bello Orbis Terrarum II pugnavit. Ab anno 1945, secretarius iuvenum socialistarum in oriente Berolini parte fuit. Cum anno 1949 brevi tempore a communistis in custodiam coniectus esset, Res publica Democratica Germanicam reliquit. Tum ad annum 1965 pro foedere societatum iuvenum Germaniae (Theodisce: Bundesjugendring) laboravit. Is erat maritus, et unum filium habuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Westphal anno 1965 primo legatus Dietae Foederalis Germaniae electus est. Annis 1969 ad usque 1974, secretarius civilis in Administerio Foederali Salutis, Familiarum et Iuventutis fuit. Die 16 Aprilis 1982 Administer Foederalis Laboris nominatus est, sed iam 1 Octobris eiusdem anni, Helimuto Kohl (CDU) cancellario foederali electo, consilium ministrorum relinquere coactus est. Annis 19831990 Westphal fuit praeses vicarius Dietae Foederalis. Anno (1990) Dietam Foederalem reliquit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Consilium ministrorum Schmidt III (6 Novembris 1980 - 1 Octobris 1982)