Carolus Lauterbach

E Vicipaedia
Carolus Lauterbach, epidemiologus et politicus Germanicus inclutissimus, 2020

Carolus Gulielmus vulgo Karl Wilhelm Lauterbach (natus die 21 Februarii 1963 Marcoduri) medicus et politicus Germanicus est democratiam socialem confitens. Mense Decembri 2021 minister foederalis in rebus sanitatem spectantibus creatus est.[1]

Vita[recensere | fontem recensere]

Postquam epidemiologiae et oeconomicae sanitariae studuit in Universitate Harvardiana doctor creatus est. Annis inter 1998 et 2005 Coloniae Agrippinae Instituto oeconomiae sanitariae et epidemiologiae clinicae (IGKE) praefuit; ex anno 1996 docens Bostoniae erat a Schola Havardiana de salute publica invitatus. Ibidem inde ab anno 2008 professoris adiuncti muneris functus est. Annis inter 1999 et 2005 in praesidio peritorum sedebat qui emolumenta systematis sanitarii in Germania inspicerent promoverentque. Anno 2003 laborem frugiferum in sic dicta Commissione Rürup incohatus est ut pecuniarum usu quam optimo securitas sanitaria omnium efficax mansura esset. Factio socialis democratica Germaniae Agrippinenis eum statutis elaborandis arcessiverat. Lauterbach ex anno 2004 in praesidio factionis citatae de assecuratione civium generali cogitat meditatur ponderat.

In Dieta foederali Germaniae ex anno 2005 senator est. Saepissime in Coronaviro superando consilium dat et rectioni Germanicae et spectatoribus televisificis sive auscultatoribus radiophonicis. Praeter multas tractationes scientificas libros populares de sanitate publica servanda pepigit.

Opera selecta[recensere | fontem recensere]

  • Markus Lindlar et Lauterbach: Informationstechnologien im Gesundheitswesen. Telemedizin in Deutschland. Gutachten. Friedrich-Ebert-Stiftung, Bonnae 1999, ISBN 3-86077-820-X.
  • Markus Lüngen, Lauterbach: DRG-Fallpauschalen. Eine Einführung. Anforderungen an die Adaption von Diagnosis-related groups in Deutschland. Gutachten im Auftrag des AOK-Bundesverbandes. Schattauer, Stutgardiae 2000, ISBN 3-7945-2076-9.
  • Karl Lauterbach (ed.): Herz: cardiovascular diseases. Band 25, Nr. 5. Urban und Vogel, Monaci 2000, p. 473–556.
  • Markus Lüngen, Karin Wolf-Ostermann, Lauterbach: Krankenhausvergleich. Betriebsvergleich nach § 5 Bundespflegesatzverordnung. Schattauer, Stutgardiae 2001, ISBN 978-3-7945-2144-9.
  • Matthias Schrappe, Lauterbach: Gesundheitsökonomie, Qualitätsmanagement und evidence based medicine. Eine systematische Einführung. Schattauer, Stutgardiae 2001 (editio tertia 2010, ISBN 978-3-7945-2576-8).
  • Markus Lüngen et Lauterbach (edd.): Ergebnisorientierte Vergütung bei DRG. Qualitätssicherung bei pauschalierender Vergütung stationärer Krankenhausleistungen. Springer, Berolini 2002, ISBN 3-540-42818-6.
  • Timm Volmer et Lauterbach: Arzneimitteltherapie – Über-, Unter- und Fehlversorgung. Was leisten „neue Steuerungsinstrumente“?, Schattauer, Stutgardiae 2002, ISBN 3-7945-2132-3.
  • Markus Lüngen et Lauterbach: DRG in deutschen Krankenhäusern. Umsetzung und Auswirkungen. Schattauer, Stutgardiae 2003, ISBN 3-7945-2262-1.
  • Lauterbach et alii (edd.): Bestandsaufnahme der Rolle von Ambulanzen der Hochschulkliniken in Forschung, Lehre und Versorgung an ausgewählten Standorten (Hochschulambulanzenstudie). Ein Gutachten im Auftrag des Bundesministeriums für Bildung und Forschung. Ad Sanctum Augustinum 2003.
  • Stephanie Stock, Helmut Brunner, Lauterbach (edd.): Gesundheitsökonomie. Lehrbuch für Mediziner und andere Gesundheitsberufe. Huber, Bernae 2006 (editio tertia 2013, ISBN 978-3-456-85283-6).
  • Der Zweiklassenstaat. Wie die Privilegierten Deutschland ruinieren. Rowohlt, Berolini 2007, ISBN 3-87134-579-2.
  • Stephanie Stock, Marcus Redaèlli, Lauterbach: Wörterbuch Gesundheitsökonomie. Kohlhammer, Stutgardiae 2007, ISBN 3-17-019153-5.
  • Gesund im kranken System. Ein Wegweiser. Rowohlt, Berolini 2009, ISBN 3-87134-625-X.
  • Die Krebsindustrie – Wie eine Krankheit Deutschland erobert. Rowohlt, Berolini 2015, ISBN 978-3-87134-798-6, p. 288.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Carolum Lauterbach spectant.
Consilium Ministrorum Germanicum Scholz (a die 8 Decembris 2021)
Signum Germaniae

Olaus Scholz (SPD) • Robertus Habeck (Virides) • Christianus Lindner (FDP) • Nancy Faeser (SPD) • Annalena Baerbock (Virides) • Marcus Buschmann (FDP) • Hubertus Heil (SPD) • Christina Lambrecht (SPD) • Zizimus Özdemir (Virides) • Anna Spiegel (Virides – ad mensem Aprilis 2022) • Lisa Paus (Virides – a mense Aprilis 2022) • Carolus Lauterbach (SPD) • Volcherus Wissing (SPD) • Stephania Lemke (Virides) • Bettina Stark-Watzinger (FDP) • Svenja Schulze (SPD) • Clara Geywitz (SPD) • Volfgangus Schmidt (SPD)