Heribertus Ehrenberg

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Heribertus Ehrenberg anno 1981

Heribertus (vulgo: Herbert) Ehrenberg (natus 21 Decembris 1926 vico Kollnischken in Borussia Orientali) vir publicus Germaniae et sodalis SPD est.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Post scholam finitam Ehrenberg annis 1943 - 1945 miles conscriptus erat. Postquam brevi tempore captivus belli fuit, in Saxonia Inferiore opificus agriculturae laboravit; deinde ab anno 1947 Bremae biocolyta fuit. Anno 1952 maturitatem adeptus est at Wilhelmshaven et postea Goettingae rebus socialibus studebat. Anno 1955 diploma accepit et anno 1958 doctor promotus est. Iam ab anno 1956 rector in societate industriae laboravit. Ab anno 1961 Dusseldorpii in academiae Salutis Opificum (Theod.: Arbeiterwohlfahrt) docuit, ab anno 1963 in praesidio collegii opificum aedificiorum (Theod.: IG Bau Steine Erden) Georgio Leber duce fuit. Anno 1968 minister publicus in Administerio Foederali Oeconomiae factus est. Ab anno 1969 in Officio Cancellarii laboravit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Ehrenberg, qui ab anno 1955 sodalis SPD est, anno 1971/1972 secretarius statalis in Administerio Laboris fuit, anno 1972 primo legatus Dietae Foederalis Germaniae electus est. Anno 1974 praeses vicarius legatorum SPD factus ab anno 1975 et inter rectores factionis suae admissus est. 16 Decembris 1976 ab Helimuto Schmidt cancellario foederali Administer Foederalis Laboris nominatus est. Hunc honorem ad 28 Aprilis 1982, cum consilium ministrorum Schmidt reformaretur. Anno 1984 collegium rectorum factionis SPD, anno 1990 Dietam Foederalem reliquit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Consilium ministrorum Schmidt II (16 Decembris 1976 - 4 Novembris 1980)
Consilium ministrorum Schmidt III (6 Novembris 1980 - 1 Octobris 1982)