Rudolphus Ross

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Rudolphus Ross (Theod. Rudolf Roß, natus 22 Martii 1872 Hamburgi, mortuus 16 Februarii 1951 eodem loco) vir publicus Theodiscus factionis SPD et magister civium superior Hamburgi erat.

Munus[recensere | fontem recensere]

Ross ab anno 1892 magister in schola Hamburgi laboravit, quae postea nomen suum accepit[1]. Annis 1915 - 1918 Bello Orbis Terrarum I interfuit.

Cursu honorum[recensere | fontem recensere]

Ross, qui sodalis SPD fuit, anno 1919 legatus ad civitatem Hamburgensem electus est et ad annum 1933 mansit. Anno 1928 senator factus est, annis 1928/29 et 1932/33 vicarius magistri civium Caroli Gulielmi Petersen, annis 1930 - 1931 ipse magister civium superior urbis patriae fuit. Die 3 Martii 1933 a magistratu se recessit, quod contra Nazistas resistere non iam potuit.

Notae[recensere | fontem recensere]