Latinitas bona

Petrus Schulz

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Petrus (vulgo Peter) Schulz (natus 25 Aprilis 1930 Rostochii, mortuus die 17 Maii 2013) erat vir publicus Theodiscus et sodalis Socialis Democraticae Factionis Germaniae (SPD).

Familia et munus[recensere | fontem recensere]

Pater eius Albertus Schulz annis 1945 - 1949 magister civium Rostochii fuit. Anno 1949 a communistis depositus est. Eodem anno Petrus Schulz maturitatem adeptus est et cum familia in occidentem partem Germaniae fugit. Postea Hamburgi iurisprudentiae studebat atque 1954 primam, 1958 secundam probationem accepit. Tum iurisconsultus laborabat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Iam studiosus Schulz sodalis SPD factus iam 1961 legatus parlamenti Hamburgensis creatus est. Anno 1966 senator Hamburgi iustitiae nominatus est. Anno 1970 vicarius magister civium factus et magistratus scholarum iuventutisque erat. 16 Iunii 1971 Schulz successor Herberti Weichmann magister civium superior Hamburgi creatus est. Postquam electionibus factio SPD victa est, Schulz 12 Novembris 1974 a magistratu recessit. Anno 1978 praeses parlamenti Hamburgi creatus est, quem honorem ad annum 1986 gessit. Anno 1989/1990 suam factionem Rostochii adiuvit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]