Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png

Virus biologicum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Schlaegel und eisen yellow.svg -2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Vide etiam paginam fere homonymam: Virus
Virus biologicum quod morbum influentiam efficit.

Virus (-i, n., plur. vira [1]) est obiectum biologicum ex et genomate (acido deoxyribonucleico aut acido ribonucleico) et proteinis (capsida) lipidisque. Virus non vivit, sed intra cellulas crescit. Quia DNA utens augetur, virus est "pseudovitale." DNA virale in mRNA  transcribitur; quod invicem in peptida transfertur, virus cum in cellula normaliter, sed ex informatione genetica virali peptida viralia producens.

Etymologia[recensere | fontem recensere]

Vocabulum virus 'venenum' seu 'pituita' Latine antiquitate significabat. In libro autem De proprietatibus rerum (anno 1240)[2][3] Bartholomaei Anglici, primus biologiae medicinaeque usus verbi virus invenitur.[4]

Sunt cycli duo[recensere | fontem recensere]

Duo cycli actionis viri: pars A imaginis monstrat cyclum lysogenicu; pars B, cyclum lyticum.
  • Cyclus lysogenicus: DNA (vel RNA in retrovirus) in DNA cellulae integratur. Nunc DNA virale provirus nominatur. Provirus cum DNA cellulae crescit.
  • Cyclus lyticus: DNA (vel RNA) virale apparatum proteinogenicum et apparatum DNA duplicationis dominatur. Sic informatio genetica viralis duplicatur. Per transcriptionem geneticam et translationem geneticam, proteina producuntur. Partes virales se cum viro completo miscent; cellulis disruptis, virus liberatur.

Classificationes[recensere | fontem recensere]

Crystal 128 up.png Commentatio principalis: classificatio viri

Quia vira sunt "pseudovitalia," cladistica virorum classificatio difficillima est.

De generibus viri[recensere | fontem recensere]

Classificatio ICTV[recensere | fontem recensere]

Commissio virorum taxinomiae internationalis (Anglice: International Committee on Taxonomy of Viruses) ad hanc virorum taxinomiam iussit:

Taxonomia 2018a hos ordines afferebat: bunyavirales, caudovirales, herpesvirales, ligamenvirales, mononegavirales, nidovirales, picornavirales, tymovirales sicut familiae non attributae.

Taxonomia 2018b (Februario 2019 divulgata)[5] 5560 species virorum affert:

  • unum regnum riboviriorum
    • cum uno phylo: negarnaviricota cum duobus subphylis (haploviricotina et polyploviricotina). Polyploviricotinis duo classes et ordines sunt. Nomen ordinum sunt bunyavirales et articulavirales
    • cum tribus ordinibus
    • cum 40 familiis
  • 4 ordines proprii: caudovirales, herpesvirales, ligamenvirales, nidovirales, ortervirales, picornavirales, tymovirales;
    • cum 15 familiis
  • 46 familiae propriae (cum, per exemplum, speciebus: rubella virus, mastadenovirus humanum C, Norwalk virus (genus norovirorum) )
  • 3 genera propria cum 3 speciebus in summa

Regna[recensere | fontem recensere]

In taxonomia 2018b tantum regnum unum, riboviria enim, notum est. Insunt proprium unum phylum, duo subphyla, sex classes, decem ordines, septem subordines, undenonaginta familiae, trigintasex subfamiliae, trecenti octogintaseptem genera, undesexaginta subgenera et duomilia ducentiduo species.

Ordines regnis phylisve non attributae[recensere | fontem recensere]

Taxonomia 2018b quattuor ordines sine phylo proprio supraposito notat: Caudovirales, Herpesvirales, Ligamenvirales, Ortervirales.

  • Caudovirales per caudas capsidae suae distinguuntur. Huic ordini sunt tres familiae: myoviridae, podoviridae, siphoviridae. Omnes caudovirales bacteriophaga sunt, qui per caudarum morphologiam suarum dividuntur. Myoviridis caudae longae moventes, podoviridis caudae longae non moventes, siphoviridis caudae breves non moventes sunt. Caudoviralium hospites bacteria et archaea sunt. In caudoviralibus ADN inveniuntur.
  • Ligamenvirales. Ad hanc ordinem solum duo familiae attinent: lipothrixviridae (cum genibus Betalipothrixvirorum, Deltalipothrixviri, Gammalipothrixvirus) et rudiviridae (cum genu rudiviri singulari). Ligamenvirales archaeas inficire possunt et ADN ligamine duplici constant.
  • Ordo Orterviralium ad vira cum ARN ligamine simplici, quae replicant per ADN intermedium (grex VI) velut ad vira cum ADN ligaminibus duplici, quae replicant per ARN intermedium (grex VII), spectat.

Familiae ordinibus non attributae[recensere | fontem recensere]

Plures familiae nondum ordinis unius attribui potuerunt. In taxonomia 2018b adhuc 46 familiae extra ordinem inveniuntur. Exempla sunt:

Genera familiis non attributa[recensere | fontem recensere]

  • Dinodnavirus
  • Rhizidiovirus
  • Salterprovirus

Classificatio Baltimorensis[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. William T. Stearn, Botanical Latin. History, Grammar, Syntax, Terminology and Vocabulary, ed. 3a (David & Charles, 1983): "Virus: virus (s.n. II), gen. sing. viri, nom. pl. vira, gen. pl. vīrorum (to be distinguished from virorum, of men)."
  2. De proprietatibus rerum (PDF).
  3. De proprietatibus rerum, editio book.google.
  4. Liber quartus (de substantia corporea), capitulus VII (de sanguine): "Item cum putrescit sanguis in aliquo membro nisi reducatur arte vel natura efficitur ex eo virus et in saniem commutatur."
  5. Taxonomiae historicae (Anglice)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Collier, Leslie, Albert Balows, et Max Sussman. 1998. Topley and Wilson's Microbiology and Microbial Infections. Ed. nona. Volumen 1, Virology, ed. Brian Mahy et Leslie Collier. Arnold. ISBN 0-340-66316-2.
  • Dimmock, N. J., Andrew J. Easton, et Keith Leppard. 2007. Introduction to Modern Virology. Ed sexta. Oxoniae: Blackwell Publishing. ISBN 1-4051-3645-6.
  • Knipe, David M., Peter M. Howley, Diane E. Griffin, Robert A. Lamb, Malcolm A. Martin, Bernard Roizman, et Stephen E. Straus. 2007. Fields Virology. Lippincott Williams & Wilkins. ISBN 0-7817-6060-7.
  • Shors, Teri. 2008. Understanding Viruses. Jones and Bartlett Publishers. ISBN 0-7637-2932-9.
  • Witzany, G., ed. 2012. Viruses: Essential Agents of Life. Springer. ISBN 978-94-007-4898-9.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs scientifici:  • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life