Roman numeral 10000 CC DD.svg

Iurisprudentia

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Iurisprudentia, sive theoria legitima, est theoreticum studium naturae legum. Iurisprudentiae studiosi legum naturam in forma generalissima explanare et profundiorem comprehensionem ratiocinationis analogiaeque legitimae, systematum legitimorum, institutorum legitimorum, partes et idoneam adhibitionem legum in societate exhibere conantur. [1]

Iurisprudentia moderna saeculo 18 sumit suum initium, animum ad principia iuris naturalis, civilis necnon gentium appulsura[2]. Iurisprudentia generalis in duas catervas dividi potest, secundum genus quaestionis ab academicis responsurum, et secundum theorias iurisprudentiae, scholas sententiarum philosophicarum, prout his quaestionibus responsum optimum reddatur. Philosophia iuris temporum recentiorum, quae in iurisprudentia generali versatur, quaestiones affert iuri systematique legali internas, iuris ut institutionis socialis quae ad maiorem contextum socialem et politicum, in quo exstat, pertinet.[3]

Hic commentarius internoscit tres sententiarum catervas in iurisprudentia generali. Ferunt enim sententiae in iure naturali antiquo innixae modum exstare legumlatorum potestatem rationaliter et aeque coercentem et ordinantem. Fundamenta iuris per rationem accessa sunt, videlicet ex his naturae legibus leges humanae valorem suum assequuntur.[4] Iurisprudentia analytica eam iuris naturalis confusionem recusat, in qua iuris, quod revera est, a iure, quod esse debuerit confunditur. Usui perspectus neutralis et linguae descriptivae suffragatur, cum aspectus systematum legalium indicantur. Theorias iurisprudentiae comprehendit, velut positivismum legalem, cuius fautores nexum inter legem et mores haud necessarium esse arbitrantur; porro putant vim legis ex factis socialibus fundamentalibus oriri[5]; realismus legitimus, quae usum legum mundi realis id, quod lex sit, determinare argumentatur, legesque valere quia iudices, legumlatores, causidici sic iudicant. Iurisprudentia normativa in theoriis ius aestimantibus versatur, nempe quid iuris scopus sit, quae moralium politicarumve theoriarum genera fundamentum legi exhibeant. Non modo quaestioni, quid lex sit, respondere conatur, verum etiam determinare periclitatur, quid iuris functio esse deberet, quae acta humana legibus sanciantur, et quo pacto puniantur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. LII Staff (2007-08-06). "Jurisprudence" .
  2. Garner, Bryan A. (2009). Black's law dictionary (nona ed.). Sancti Pauli Minnesotae: West. pp. Jurisprudence entry. ISBN 978-0-314-19949-2 .
  3. Shiner, "Philosophy of Law", Cambridge Dictionary of Philosophy.
  4. Shiner, "Philosophy of Law", Cambridge Dictionary of Philosophy.
  5. Soper, "Legal Positivism", Cambridge Dictionary of Philosophy.