Roman numeral 10000 CC DD.svg

Piscina

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Piscina (discretiva)

Piscina hodierna domestica.
Piscina hodierna publica.

Piscina proprie est lacus vel stagnum, in quo vivi pisces coercentur. Sensu latiore est lacus manu factus, in quo homines natare possunt.

Piscina hodierna saepius habet formam rectangulam, sed aliae formae, praecipue in piscinis privatis, reperiuntur. Plerumque aqua chloro addito a bacteriis purgatur.

De vocabulo[recensere | fontem recensere]

Quoniam in piscinis etiam homines natare solebant, invaluit consuetudo, ut omnes in hunc usum collectae aquae, sive frigidae, sive calidae, piscinae dicantur, quamvis in his nihil piscium sit. Immo piscinae etiam vocantur, ubi anates innatant, unde pecora bibunt; denique ubicumque aqua est ad usum aliquem hominum collecta.[1] Ampla piscina prope cellam balinei frigidariam ad natandum appellatur baptisterium.[2]

De historia[recensere | fontem recensere]

Prima piscina calefacta a Gaio Maecenate, Romano artium patrono, primo saeculo a.C.n. aedificata esse dicitur.[3]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. P literature.svg Haec pagina verba incorporat ex Aegidii Forcellini Lexico Totius Latinitatis, 1775. Versio interretialis s.v. "piscina".
  2. P literature.svg Haec pagina verba incorporat ex Aegidii Forcellini Lexico Totius Latinitatis, 1775. Versio interretialis s.v. "baptisterium".
  3. [http://www.britannica.com/eb/topic-356230/Gaius-Maecenas "Gaius Maecenas, or Gaius Cilnius Maecenas (Roman diplomat and patron)," Britannica Online Encyclopedia.