Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas nondum censa

Unio Rerum Publicarum Sovieticarum Socialisticarum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Unio Rerum Publicarum Sovieticarum Socialisticarum
Союз Советских Социалистических Республик
Vexillum Unionis Sovieticae Signum Unionis Sovieticae
(Vexillum Unionis Sovieticae) (Insigne Unionis Sovieticae)
Sententia nationalis:
"Пролетарии всех стран, соединяйтесь!"
"Proletarii vsech stran, soedinjaites'!"
('Omnium terrarum proletarii, coniungite!')
Situs Unionis Rerum Publicarum Sovieticarum Socialisticarum in mundo
Caput Moscua
Lingua publica Lingua Russica (de facto; officiale autem lingua publica URSS declarata est anno 1990.)
Ambitus (1991) 22 402 200 km²
Incolae (1991) 293 047 571 incolarum
Condita 30 Decembris anno 1922
Dissoluta 26 Decembris anno 1991
Moneta Rubelus Unionis Sovieticae
Hymnus nationalis Internationalis hymnus (ad annum 1944),
Hymnus Unionis Sovieticae (ab anno 1944)
Interretis abbreviatio .su
Zona Horaria +2…+12

Unio Rerum Publicarum Sovieticarum Socialisticarum[1] (Russice Союз Советских Социалистических Республик, tr. Sojuz Sovetskich Socialističeskich Respublik), breviter Unio Sovietica[2] (Russice Советский Союз, tr. Sovetskij Sojuz) vel URSS[3] (Russice СССР, tr. SSSR), fuit imperium in Europa orientali et Asia boreali mediaque situm, maxima mundi civitas ab anno 1922 usque ad annum 1991, quo dissoluta est.

URSS ab anno 1954 usque ad annum 1991 in quindecim rebus publicis constitit, quarum maxima erat Russia, illo tempore Russica Sovietica Foederativa Socialistica Res Publica (RSFSR) nominata. Sovieticae Unionis caput erat Moscua.

URSS rectionis genus erat socialismus cuius meta professa erat istam unionem in civitatem communisticam mutare. Factio regnatrix erat Factio Communistica Unionis Sovieticae.

Historia[recensere | fontem recensere]

Expansio[recensere | fontem recensere]

Die 30 Decembris anno 1922 sovieticae socialisticae res publicae Russia, Ucraina, Ruthenia Alba et Foederatio Transcaucasica Rerum Publicarum Socialisticarum Sovieticarum Unionem creaverunt. Deinde ceterae terrae etiam factae sunt res publicae Unionis Sovieticae:

Ob Bellum Sovieto-Finnicum (annis 19391940, etiam "Bellum Hiemale" dicitur) pars Finniae est ad Unionem Sovieticam adiuncta et inclusa in illo tempore formatam Carelo-Finnicam Sovieticam Socialisticam Rem Publicam (quae anno 1954 facta est res publica autonoma in Russia).

Secundum bellum mundanum[recensere | fontem recensere]

Postquam Germania die 1 Septembris anni 1939 Poloniam invasit [4], secundum bellum mundanum incipiens, copiae Unionis Sovieticae die 17 Septembris anni illius etiam in terram illam incursaverunt [5]. Unio Sovietica publice dixit sola ea invadere ne Germani totam Poloniam cepissent.[6] Per pactum abstrusum, Germania et URSS Poloniam inter se diviserunt, et terrae hodiernarum Rutheniae Albae Ucrainaeque occidentalium factae sunt pars Unionis Sovieticae.[4]

Die autem 22 Iunii 1941, copiae Germanicae Unionem Sovieticam invaserunt. Bellum Magnum Patrium incepit, quod detrimentum enorme affecit. URSS cum auxilio Civitatum Foederatarum et Regni Britannici tandem Germaniam anno 1945 vicit. Post victoriam illam Unio Sovietica cum Civitatibus Foederatis Americae et alligatis terris in unum contra Iaponiam bellabat et recuperavit territoria, anno 1905 ab Imperio Russico perdita.

Bellum frigidum[recensere | fontem recensere]

Anno 1945, URSS fuit unus ex principalibus Consociationis Nationum conditoribus. Secundo bello mundano finito, accidit oppositio inter civitates "socialisticas," (quarum primaria erat Unio Sovietica) et "capitalisticas" (quarum principalis erat Civitates Foederatae Americae), "Bellum frigidum" vocatur. URSS adiuvabat regimina, quae declaraverunt intentionem constructionis socialismi in terris suis (in Corea Boreali, Cuba, Vietnamia, Afgania, etc.).

Illo tempore, progressus scientiae technicaeque in Sovietica Unione valens erat, e.g.:

Dissolutio[recensere | fontem recensere]

Anno 1985 Michael Gorbačëv dux URSS (ut Comissionis Centralis Factionis Communisticae Unionis Sovieticae secretatius generalis, praeterea annis 19881989 Praesidii Concilii Supremi, annis 19891990 Concilii Supremi, ab anno 1990 autem totius URSS praeses) factus est et reformationes certas in terra sua incepit. Anno 1991, postquam res publicae Unionem Sovieticam constituentes se civitates suarum iurum declaraverunt, URSS dissoluta est. Mense Decembri eodem anno praesidibus Russiae, Ucrainae, et Concilii Supremi Rutheniae Albae dissolutionem Sovieticae Unionis approbantibus, conventionem de creatione Independentium Civitatum Foederationis subscripserunt.

Rerum Publicarum Socialisticarum Sovieticarum Unionis nunc successor est Russia in Nationibus Unitis.

Institutio publica[recensere | fontem recensere]

Constitutio Unionis Sovieticae, anno 1977 accepta, declaravit populum potestatem omniam habere et potestatem rei publicae per Sovietos (Сonsilia) legatorum popularium (fundamentum politicum URSS formantium et instituta alia rei publicae recensentium) perficere. Antequam socialismus in Unione Sovietica Constitutione anni 1936 declaratus est, dictatura proletariati et agricolarus in URSS declarabatur, Constitutio anni 1936 autem "laborantes urbis et vici" (a Sovietis legatorum laborantium repraesentes) potestatem omniam in URSS habere.

In systemate politica Sovietica divisio potestarum negata est, et potestas legifera supra exsecutivam et iudicialem posita est. Decreta legislatoris, i.e. Sovieti (Consilii) Supremi URSS, fons iuris sola declarabantur. Creatio legum cotidiana de facto a Praesidio Sovieti Supremi URSS perfiebatur.

Systema administrationis URSS[7][8][9][10]
Secundum Constitutionem anni 1924 Secundum Constitutiones annorum 1936 et 1977 Secundum Constitutionem anni 1977 (editionis 1 Ianuarii 1988) Secundum Constitutionem anni 1977 (editionis 14 Martii 1990) Secundum Constitutionem anni 1977 (editionis 26 Decembris 1990)
Institutum supremum potestatis rei publicae Conventum Sovietorum URSS (Съезд Советов СССР) Consilium (Soviet) Supremum URSS (Верховный Совет СССР)
  • Consilium Unionis (Совет Союза)
  • Consilium nationalitatum (Совет национальностей)
Conventum legatorum popularium URSS (Съезд народных депутатов СССР)
Institutum supremum legiferum, administrans et recensens potestatis rei publicae Comissio centralis executiva URSS (Центральный исполнительный комитет СССР)
  • Consilium Unionis (Совет Союза)
  • Consilium nationalitatum (Совет Национальностей)
Praesidium Consilii (Sovieti) Supremi URSS (Президиум Верховного Совета СССР) Consilium (Soviet) Supremum URSS (Верховный Совет СССР)
(ab anno 1990 solum institutum legiferum et recensens, sed non administrans)
  • Consilium Unionis (Совет Союза)
  • Consilium nationalitatum (Совет национальностей)
Institutum temporale legiferum, administrans et recensens potestatis rei publicae Praesidium Comissionis centralis executivae URSS (Президиум ЦИК СССР)
Institutum supremum exsecutivum et administrans Consilium comissariorum popularium URSS (Совет народных комиссаров СССР) Consilium comissariorum popularium URSS (Совет народных комиссаров СССР), ab anno 1946 Consilium Ministrorum URSS (Совет Министров СССР) Conclavium ministrorum URSS (Кабинет министров СССР)

Populatio[recensere | fontem recensere]

Mutatio numeri populationis rerum publicarum URSS (milia hominum)
Res publica 1913 1926 1939 1950 1959 1966 1970 1973 1979 1987 1989 1991
RSFS Russica 89902 92737 108379 101438 117534 126561 130079 132151 137410 145311 147386 148548
RSS Ucrainica 35210 29515 40469 36906 41869 45516 47127 48243 49609 51201 51704 51944
RSS Albaruthenica 6899 4983 8910 7745 8055 8633 9002 9202 9533 10078 10200 10260
RSS Uzbecica 4366 4660 6440 6314 8261 10581 11960 12902 15389 19026 19906 20708
RSS Kazachica 5565 6037 5990 6703 9154 12129 12849 13705 14684 16244 16538 16793
RSS Georgica 2601 2677 3540 3528 4044 4548 4686 4838 4993 5266 5449 5464
RSS Atropatenica 2339 2314 3205 2896 3698 4660 5117 5420 6027 6811 7029 7137
RSS Lituanica 2028 ~ 2880 2573 2711 2986 3128 3234 3392 3641 3690 3728
RSS Moldavica 2056 ~ 2452 2290 2885 3368 3569 3721 3950 4185 4341 4366
RSS Lettonica 2493 1857 1885 1943 2093 2262 2364 2430 2503 2647 2681 2681
RSS Kirgisica 864 1002 1458 1740 2066 2652 2933 3145 3523 4143 4291 4422
RSS Tadzikica 1034 1032 1484 1532 1981 2579 2900 3194 3806 4807 5112 5358
RSS Armenica 1000 881 1282 1354 1763 2194 2492 2672 3037 3412 3283 3376
RSS Turcomannica 1042 998 1252 1211 1516 1914 2159 2364 2765 3361 3534 3576
RSS Estonica 954 1117 1052 1101 1197 1285 1356 1405 1465 1556 1573 1582
Totalis 156297 147028 190678 179274 208827 231868 241720 248626 262085 281689 286717 289943
Gentes URSS anno 1941

Constitutio Unionis Sovieticae anni 1977 formationem "novae communicatis historicae - populi Sovietici" declaravit. Census anni 1989 284 decies centena milia incolarum in URSS numeravit,[11] "nationalitates" (gentes) plus quam decies centena milia homines in URSS habentes fuere:

  1. Russi — 145 155 489 (50,8 %)
  2. Ucraini — 44 186 006 (15,46 %)
  3. Uzbeci — 16 697 825 (5,84 %)
  4. Rutheni Albi — 10 036 251 (3,51 %)
  5. Kazachi — 8 135 818 (2,85 %)
  6. Atropateni — 6 770 403 (2,37 %)
  7. Tatari — 6 648 760 (2,33 %)
  8. Armeni — 4 623 232 (1,62 %)
  9. Tadzici — 4 215 372 (1,48 %)
  10. Georgiani — 3 981 045 (1,39 %)
  11. Moldavani — 3 352 352 (1,17 %)
  12. Lituani — 3 067 390 (1,07 %)
  13. Turcomanni — 2 728 965 (0,96 %)
  14. Kirgisi — 2 528 946 (0,89 %)
  15. Theodisci — 2 038 603 (0,71 %)
  16. Tschuwaschi — 1 842 347 (0,64 %)
  17. Lettoni — 1 458 986 (0,51 %)
  18. Baschkiri — 1 449 157 (0,51 %)
  19. Iudaei — 1 378 344 (0,48 %)
  20. Mordua — 1 153 987 (0,4 %)
  21. Poloni — 1 126 334 (0,39 %)
  22. Estoni — 1 026 649 (0,36 %)

Cultura[recensere | fontem recensere]

Carmina[recensere | fontem recensere]

Pelliculae[recensere | fontem recensere]

Inventiones Unionis Sovieticae[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Contributiones pro fauna et flora Unionis Rerum Publicarum Sovieticarum Socialisticarum; [1]
  2. Ephemeis 2005; Ephemeris 2011; Tuomo Pekkanen & Reijo Pitkäranta, Lexicon hodiernae Latinitatis Finno-Latino-Finnicum. Societas Litterarum Finnicarum, Helsinki, 2006; Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok. Andra upplagan. Norstedts akademiska förlag, Stockholm, 2009.
  3. Flora URSS; Flora austro-orientis partis europensis URSS; Flora Arctica URSS; Hepaticae et Musci URSS exsiccati
  4. 4.0 4.1 The Second World War"
  5. Fischer, Benjamin B., "The Katyn Controversy: Stalin's Killing Field", Studies in Intelligence, hieme 1999–2000.
  6. Warning icon.svg Citatio desiderata (addito fonte, hanc formulam remove).
  7.  Яковер Л. Б. (1998) Пособие по истории отечества, Moscuae: Сфера, p. 148
  8. Constitutio URSS editionis 1 Decembris 1988
  9. Constitutio URSS editionis 14 Martii 1990
  10. Constitutio URSS editionis 26 Decembris 1990
  11. Populatio URSS anno 1989

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Unionem Sovieticam spectant.