Mamady Doumbouya

E Vicipaedia
Wikidata Mamady Doumbouya
Res apud Vicidata repertae:
Mamady Doumbouya: imago
Nativitas: 4 Martii 1980; Q115941517
Patria: Guinea

Officium

Officium: chairperson, President of Guinea
Munus: miles

Consociatio

Religio: Islamus

Familia

Genitores: Karifala Doumbouya; Hadja Mandioula Sylla
Coniunx: Lauriane Darboux
Proles: Lansana Doumbouya

Memoria

Laurae: National Order of Merit

Mamady Doumbouya, litteris Arabicis مامادي دومبوي (in regione urbis Kankan die 4 Martii 1980 natus) est miles qui die 1 Octobris 2021 praeses ad interim Guineae creatus est, antecessore Alpha Condé.

E gente Mandingarum ortus,[1] alumnus est scholarum militarium Parisiensium[2] universitatisque Panthei et Assacii in eadem urbe. In legione externa Francica usque in annum 2009 militavit. In patriam anno 2012 reditus dux factus est gregis copiarum specialium quae contra terroristas committi solent. Quo grege adiuvante die 5 Septembris 2021 praesidem Alpha Condé ex officio suo deiecit moxque se praesidem proclamari effecit.

Anno 2018 in Burkina Faso, sed sub aegide exercitus Civitatum Foederatarum, duci copiarum specialium Maliensium futuroque usurpatori Assimi Goïta incurrerat; socii postea ut videtur collaborant.[3]

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]