Hibiscus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Hibiscus
Hibiscus rosa-sinensis
Taxinomia
Regnum: Plantae
(inordinata): Angiospermae
(inordinata): Eudicotyledones
(inordinatus): Rosidae
Ordo: Malvales
Familia: Malvaceae
Subfamilia: Malvoideae
Tribus: Hibisceae
Genus: Hibiscus
L.
Species

Plus 200 species

Synonyma

Bombycidendron Zoll. & Moritzi
Bombycodendron Hassk.
Brockmania W.Fitzg.
Pariti Adans.
Wilhelminia Hochr.[1]

Hibiscus[2][3] (Graece ἱβίσκος[4]) est genus plantarum florentium familiae Malvacearum. Id est satis magnum, nonnullas continens centies specierum quae in regionibus calidis-temperatis, subtropicis, et tropicis omnem per orbem terrarum endemicae sunt. Generi sunt plantae herbaceae, et annuae et perennes, frutices lignei, et parvae arbores.

Descriptio[recensere | fontem recensere]

Folia sunt alterna, ovata ad lanceolata, saepe margine dentata vel lobata. Flores sunt magni, conspicui, tubati, petalis quinque vel plus, colori albi rosei, rubri, aurantii, purpurei, vel flavi, et 4–18 cm lati. Color florum quarumdam specierum, sicut Hibiscus mutabilis et Hibiscus tiliaceus, tempore commutatur.[5] Fructus est capsula sicca, quintilobata, nonnulla semina in quoque lobo continens, quae, capsula matura dehiscente, liberantur.

Usus[recensere | fontem recensere]

Hibisco in cultura humana sunt multi usus.

Hibiscus rosa-sinensis, hibiscus ruber, in Chennai, India, vere exeunte

Horticultura[recensere | fontem recensere]

Multae species pro magnificis excoluntur floribus, vel pro fruticibus horti adhibentur, et ad attrahandos papiliones, apocrita, et Trochilidas.[6]

Papyrus[recensere | fontem recensere]

Hibiscus cannabinus, species vulgo kenaf appellata, in manufactura chartae late adhibetur.

Potio[recensere | fontem recensere]

Potio floribus hibisco imbuta, colore gustatuque nota, et calida et frigida apponitur. Multis nominibus in multis civitatibus per orbem terrarum nota est, inter quae bissap in Africa Occidentali, karkadé in Aegypto et Sudania, flor de Jamaica 'flos Iamaicanus' in Mexico, gudhal (गुड़हल) in India, gongura in Brasilia. In nonnullis linguis ea roselle ex quotidiano floris nomine appellatur.

In Iamaica et multis aliis Maris Caribici insulis, potio ex Hibiscus sabdariffa effecta et Anglice sorrell appellata tempore Christi natalis populo gratissima est, frigida apposita, cum aliis herbis, radicibus, condimentis, et saccharo, et saepe cum rum Iamaicano vel vino commixta.

Potio frigida in Cambodia sic paratur: petala primum in aqua calida immerguntur donec colores ex petalis extrahantur, tum ius limiae, saccharum vel mel, et deinde aqua frigida vel cubi glaciei adduntur.

Cibus[recensere | fontem recensere]

Flos ex gemma emergit (laeva); idem flos post minus quam 18 horas (dextra).

Hibiscus siccus est edulis, et saepe in Mexico pro suavitate prodest; saccharizatus, et pro exornatione cibi adhiberi potest.[7] Hibiscus sabdariffa pro holere potest. Certae hibisci species ut naturalis food coloring? (praecipue anthocyanini) fons adhiberi incipiunt, et ut substitutio erythrosini.

Larvae nonnullarum papilionum, variis Hibisci speciebus, inter quas Hadula trifolii et Agrotis segetum (ambo familiae Noctuidarum), Chionodes hibiscella (familiae Gelichiidarum), et Hypercompe hambletoni (familiae Arctiidarum), vescuntur.

Symbolismus et cultura[recensere | fontem recensere]

Variae hibisci species civitates repraesantur: Hibiscus syriacus est flos civitatis Coreae Meridianae, et Hibiscus rosa-sinensis est flos civitatis Malaesiae. Hibiscus ruber est flos Kali deae Indicae, qui saepe in eius imaginibus in artibus expressus in Bengalia Indiae apparet, flore et dea saepe forma mergentibus. Hibiscus in veneratione Hinduistica pro dono deae Kali et Domino Ganesha dato adhibetur.

Hibiscus rosa-sinensis in herbologia Sinica putatur habere usus medicinales.[8]

In Philippinis, gumamela (quotidianum hibisci nomen) a pueris adhibetur pro oblectamento bullarum effectarum. Flores et folia obtunduntur donec ius extrahatur. Concavi papaya caules tum in hoc liquore tinguntur, ex quibus pueri bullas efflant.

Ruber hibisci flos a mulieribus Tahitianis usitate geritur; solus flos auri impositus animum ad coniunctionem paratum significare habetur.

Cortex hibisci valides fibras bast? continet, quae cortice in mari diu madefacto obtineri possunt. In Polynesia, hae fibrae (fau, pūrau) pro manufactura limborum gramineorum sunt.

Sanatio[recensere | fontem recensere]

Potio populo est gratus diureticus naturalis; eae insunt vitaminum C et mineralia.

Investigatio USDA anni 2008 monstrat consumptionem potionis hibisci in grege adultorum praehypertensivorum et leniter hypertensivorum pressum sanguinis demittere.[9]

Hibiscus rosa-sinensis in herbologia Sinica magno usui medicinali est.[8] In Ayurveda quoque, antiqua medicinae ratione Indica, hibisci, praecipue albi et rubri (Hibiscus rosa-sinensis), proprietates medicinales habere putantur. Ex radicibus effiuntur variae potus qui populus tussem, alopeciam, canitiem, aliasque aegrotationes sanare putat.

Species[recensere | fontem recensere]

Hibiscus gradibus rubris in Trivandrum

In zonis temperatis, fortasse hibiscus ornamentalis latissime exculta est Hibiscus syriacus, vulgo "Rosa Altheae" et "Rosa Sharonis" appellata. In zonis tropicis et subtropicis, Hibiscus rosa-sinensis, cui sunt multae hybridae magnificae, est hibiscus populo gratissimus.

Nonnulli centies specierum agnoscuntur, inter quas:

Plantae olim in Hibiscos digestae[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Genus: Hibiscus L". Germplasm Resources Information Network. United States Department of Agriculture. 2007-10-05 
  2. Sunset Western Garden Book 1995:606–607.
  3. In multis linguis eodem nomine, hibisco appellatus. Etiam Anglice sorrel, flor de Jamaica, et rosemallow appellatus.
  4. Verbum quo Pedanius Dioscorides (ca. 40-90) Althaeam officinalem nominavit.—Barbara Perry Lawton, Hibiscus: Hardy and Tropical Plants for the Garden (Timber Press, 2004, ISBN 978-0-88192-654-5), p. 36.
  5. David Webster, Nature's Palette: The Science of Plant Color (Sicagi: University of Chicago Press, 2007, ISBN 978-0-226-47052-8), p. 183.
  6. "Plants That Attract Butterflies," apud situm floridata.com.
  7. "Hibiscus blossoms as a food, drink ingredient," apud situm nrn.com (Nation's Restaurant News).
  8. 8.0 8.1 Hibiscus rosa-sinensis, apud situm pfaf.org (Plants for a Future).
  9. "Study Shows Consuming Hibiscus Tea Lowers Blood Pressure," apud situm ars.usda.gov.
  10. R. W. Bussmann et al. (2006), Plant use of the Maasai of Sekenani Valley, Maasai Mara, Kenya, J. Ethnobiol. Ethnomed. 2 22.
  11. "GRIN Species Records of Hibiscus". Germplasm Resources Information Network. United States Department of Agriculture .

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • Pagina domestica Societatis Hibisci Americanae (American Hibiscus Society)
  • Pagina domestica Societatis Hibisci Australianae (Australian Hibiscus Society)
  • Pagina domestica Societatis Hibisci Internationalis (International Hibiscus Society)
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Hibiscum spectant.
Wikispecies-logo.svg Vide Hibiscum apud Vicispecies.


stipula Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!