Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas bona

Guinea Aequinoctialis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Guinea Aequinoctialis
Res apud Vicidata repertae:
Guinea Aequinoctialis: insigne
Guinea Aequinoctialis: vexillum
Continens: Africa
Territoria finitima: Cameronia, Gabonia
Caput: Malabo

Gubernium

Princeps: Theodorus Obiang Nguema Mbasogo
Praefectus: Franciscus Paschalis Obama Asue
Consilium: Parliament of Equatorial Guinea

Populus

Numerus: 757 014±0
Sermo publicus: Lingua Hispanica, lingua Francogallica, Lingua Lusitana
Zona horaria: UTC+1
Moneta: Central African CFA franc

Commemoratio

Hymnus nationalis: Caminemos pisando las sendas de nuestra inmensa felicidad

Sigla

ISO GQ, GNQ, 226; IOC GEQ
Dominium interretiale: .gq
Praefixum telephonicum: +240

Tabula geographica

Guinea Aequinoctialis: situs
Tabula Guineae Aequinoctialis.

Guinea Aequinoctialis[1] (Hispanice Guinea Ecuatorial; Francice Guinée équatoriale; Lusice Guiné Equatorial), officialiter Respublica Guinea Aequinoctialis (Hispanice República de Guinea Ecuatorial; Francice République de Guinée équatoriale; Lusice República da Guiné Equatorial), est civitas sui iuris in Africā Mediā sita, 28 000 chiliometra quadrata seu 11 000 milia passuum quadratorum lata. Olim colonia Guinea Hispanica, suum nomen post independentiam suam collocationem prope et Lineam Aequinoctialem et Sinum Guineensem evocat. Guinea Aequinoctialis unica suverena[2] Africana civitas est ubi lingua Hispanica officialis est. Anno 2015 natio aestimatam populositatem circiter 1,2 milliones habebat.[3]

Guinea Aequinoctialis duabus e partibus, insulari continentalique regione, consistit. Insularis regio ex insulis Biokone (Hispanice, Francice et Lusice Bioko), quondam Ferdinandus Pai[4] seu Insula de Fernando Poo[5] seu Ferdinandus Poo (Hispanice Fernando Poo, Francice Fernando Póo seu Fernando Pó, et Lusice Fernão do Pó), in Sinū Guineensi, et Annobonā (Hispanice et Francice Annobón et Lusice Ano-Bom), parvā vulcanicā insulā meridiē Lineae Aequinoctialis, consistit. Insula Bioko Septentrionallima Guineae Aequinoctialis pars et nationalis capitis Malabonis[6] (Hispanice, Francice et Lusice Malabo) situs est. Insularis natio Sanctus Thomas et Princeps inter Biokonem et Annobonam sita est. Continentalis regio, Rivus Muniensis[7] (Hispanice Río Muni, Francice Río Muni seu Mbini, Lusice Rio Muni, Fangice Mbini et Combice Rio Muné), finitima est Cammaruniae septentrione et Gaboni meridiē orientique. Quae est situs Batae[8] (Hispanice, Francice et Lusice Bata), maximae Aequinoctioguineensis urbis, et Oyalae (Hispanice Oyala seu Djibloho, Francice Oyala et Lusice Djibloho seu Oyalá), destinati futuri nationalis capitis. Rivus Muniensis aliquot parvas litorales insulas etiam includit, sicuti Insulam Coriscensem[9] (Hispanice Isla Corisco seu Mandyi, Francice Corisco seu Mandji Benga et Lusice Ilha de Corisco seu Mandj), Insulam Elobeyensem Magnam[10] (Hispanice, Francice et Lusice Elobey Grande) et Insula Elobeyensem Parvam[11] (Hispanice et Francice Elobey Chico et Lusice Elobey Pequeno). Natio sodalis est Unionis Africanae, Francophoniae et Communitatis Nationum Linguae Lusitanae (Lusice Comunidade dos Países de Língua Portuguesa; Lusico acronymo CPLP).

Mediis ex annis 1990, Guinea Aequinoctialis una apud eas Subsaharianas nationes quae maiorem petrolei quantitatem proferunt facta est. Opulentissima natio per capita est in Africā,[12] et eius proventus domesticus grossus (PDG) adaptus pari pecuniae vi (PPP) per capite ordine 43 in mundo collocatur;[13] Nihilominus, divitiae imparissime distribuuntur et pauci homines e petrolei abundantiā profecere. Natio ordine 144 secundum indicem progressūs humani a Nationibus Unitis anno 2014 collocatur. Nationes Unitae minus quam populositatis dimidium accessum ad aquam bibilem habere et 20% pueorum antequam quinque annos sint mori aiunt.

Auctoritaria nationis gubernatio aliquae apud peiora acta de iuribus humanis in toto orbe terrarum habet, quod consistenter eam collocat apud peiora mundi secundum annuam recensionem politicis civilibusque de iuribus effectam a organizatione re publicā vacante Freedom House.[14] Relatores sine Finibus organizatio Praesidem Theodorum Obiang Nguema Mbasogo apud libertatis imprimendi "praedatores" collocat.[15] Mercatus hominum significativum problema est, Statunitensi Relatione de Mercatū Hominum anni 2012 affirmante Guineam Aequinoctialem fontem deestinationemque feminarum puerorumque subiectorum labori coacticio et commercio sexuali esse. Haec relatio Guineam Aequinoctialem "Tertii Gradūs" nationem, infimum (pessimum) locum, classificat: "Nationes quarum gubernationes haud omnino minimis normis obsequuntur neque operam dant ut ita faciant".[16]

Historia[recensere | fontem recensere]

Praehistoria[recensere | fontem recensere]

Insula Bioko e Cammaruniensi litore visa.

Nostra cognitio de Guineae Aequinoctialis praehistoria geographicam divisionem sequitur: insulam Bioko ex unā parte et provinciam Litus inter Cammaruniam et Gabonem ex alterā.

Insula Bioko semper conexa continenti erat usque ad 8000 a.C.n. per pontem terrestrem qui ex illo tempore lente submergeretur consequenti augmento aquarum Atlanticarum. Hoc aequoris maritimi incrementum circa 11000 a.C.n. coeperat propter climaticam exeuntis ultimae Aetatis Glacialis calefactionem. Quamobrem, certum est ut hoc territorium a nomadibus venatoribus collectoribusque hominibus habitatum esse deberet, sicuti quod cognitum est praesenti de continente.

Humanae praesentiae vestigia in excavatione in sitū Mossumū (in provinciā Litore) inventa et anno 30000 a.C.n. adscripta sunt. Agitur de industriā nuncupatā "Sangoensi", cognitissimā in illo tempore per Africam Mediam. Aliqui alii sitūs, superficiales aut stratographico in ortū, Medium Aevum Petrae in hac nationis parte bene repraesentari indicant. Exinde, alia vestigia, adhuc male adscripta, circum Batam[17] et Rivum Muniensem[18] praesentiam hominis nomadis, petras caelantis et venatoris collectorisque usque ad 3000 a.C.n. permansisse illustrant.

Super insulā Biokone, aliā de lectione agitur: quae certissime mutabitur sequentibus annis, inauguratis archaeologicae investigationis inceptis. Tres "praeneolithici" congestūs recensi sunt. Solum seminarii Banapae is, Malabonis meridiē, annis 1960 ab Hispanico anthropologo exploratus est. Omnia quae dici possunt eum ante Biokoënsem "Traditionem Timbabicam", e 2000 a.C.n adscriptam, esse est. Super insulā Elobeyensi Magnā petras ad instar Aetatis Recentis Petreae caelatas in superficiē inventas esse in promptū ponere oportet. Haec inventiones humanae praesentiae antiquitatem in omnibus Aequinoctialoguineensibus insulis antequam haec definitive a continenti disiungerentur ostendunt.

Denique, expansio modi vivendi opidulani in Africā Mediā, in suā accommodatione et appropinquatione datorum linguisticorum, in insulā Biokone oppidula e 3500 a.C.n. inaugurare implicat. In praesens, nihil inventum est quod hanc hypothesin probet. Archaeologica insulae series, exceptā praeneolithicā iam allatā, cum "Traditione Timbabicā", cognitā in tredecim litoris locis, forsitan e 2000 a.C.n. coepit. Occupationis continuitas hac in insulā dehinc bene recognita est usque ad historicam epocham. Post "Timbabicam" cognoscuntur Traditiones "Carbonerensis", "Bolaopiensis", "Buelaica" et denique "Balombica". Quae ultima historica est.

In continenti, inter Cammaruniam et Gabonem, investigationis data sine explicatione manent sed sunt satis ut firmetur completam seriem inveniendam intra magnas lineas fore ad instar eorum quae cognoscuntur Cammaruniae meridiē et in Liberopolitanā regione in Gabone.

Primi contactūs cum Europaeis[recensere | fontem recensere]

Inter 1469 et 1474, Lusitani nautae in Sinū Guineensi insulas Sanctum Thomam, Principem, Annobonam et Ferdinandum Poo invenere: Kalendis Ianuariis anni 1471, Ioannes de Santarém et Petrus de Escobar insulam conspicati sunt quam Ilha do Ano Bom (sc. "Insulam Anni Boni") nominavere, unde praesens nomen "Annobona", e Lusitanicā phoneticā, ortum est. Anno 1474, alius Lusitanus explorator, Ferdinandus Poo, viam ad Indiam quaerens, insulam quae Formosa (sc. "Formosam") nominavit invenit, sed quae denique huius exploratoris nomen feret (hodie Bioko). Insulae Annobona et Ferdinandus Poo, iuxta cum insulis Coriscensi, Elobeyensibus et Mbanii, insularis Guineae Hispanicae pars anno 1778 et postea Guineae Aequinoctialis anno 1968 fient.

Colonizatio Lusitanica[recensere | fontem recensere]

Primis colonis (anno 1773) monumentum Lubae, in Biokone.

Primus conatus colonizandarum desertarum Sinūs insularum factus est in insulā Sancto Thomā anno 1485, sed defecit. Non fuit usque ad 1493 cum conatūs a Lusitanis effecti suos fructūs hac in insulā protulere. Insula Princeps non colonizabitur usque ad ineuns saeculum XV et Annobona medio eodem saeculo. Quod ad Ferdinandum Poo insulam, iam colonizata erat a Bubis et Lusitani, constructā fortalitiā, discedere coacti sunt. Haec duae insulae diu fuere in usū sicuti statio reparandarum navium.[19] Totum per saeculum XVII, haec territoria iterata impetūs Francicorum, sed imprimis Batavorum, passa sunt. Qui non solum huius sinūs insulas dissimilibus periodis occupavere: Sanctum Thomam anno 1641, Annobonam anno 1661, Insulam Coriscensem, etc...,[20] sed etiam incursiones praedationesque in continentale Rivi Muniensis litus perduxere. Numerosarum nationum naves quae emporia inaugurare conabantur captae et deletae sunt. Mirificum facinus Ioannis Dansaint, Francogallici nigritarum venditoris regi Lusitano primo saeculi XVIII dimidio laborantis, huius exemplum est.[21]

Primus colonizationis Hispanicae conatus[recensere | fontem recensere]

Cum Foedere Sancti Ildefonsi anno 1777 et Foedere Pardensi anno 1778, Lusitania Hispaniae insulas Ferdinandum Poo, Annobonam et Coriscensem cessit vice coloniae Sacramenti, in Americā Meridionali, et aliorum territoriorum limites Brasiliae corroborare permittentium.[22] Eodem tempore, Hispania se libera mercandi Guineensia apud litora e Delta Nigri usque ad Caput Lupi Gundisalvi[23] (Francice Cap Lopez), praesenti in Gabone situm, videbat. Hoc anno 1778, expeditio a comite Argeleiensi (Hispanice conde de Argelejos) ducta Urbe Montis Videi discessit ad veniendum in horum territoriorum possessionem. Sed insulae Annobonae homines rebellavere nec Lusitanicam nec Hispanicam dominationem agnoscentes;[24] itaque, Hispanis de navibus expositis, expeditionis sodales graves morbos passi sunt et impugnati sunt a Bubis, insulanis huius insulae, nec eos nec ullam peregrinam dominationem agnoscentibus. Hi ultimi eventūs seditionem et huius expeditionis calamitatem incitavere.[25] Numerosos per annos, Hispanica colonizatio effectiva non erit. Haec territoria solum stationes reparandarum navium esse perrexere. Et quamquam aliquae naves Bono Aëre aut Urbe Montis Videi illic consistebant, praesertim fuerunt Anglicae, Lusitanicae, Batavicae et Francicae naves eae quae illic frequentabant.

Occupatio Britannica (1827-1845)[recensere | fontem recensere]

Portūs Clarentii (Anglice Port Clarence) illustratio anno 1840.

Anno 1827, Hispania ut Britanni insulam Biokonem colonizent auctorizat. Sancta Isabella[26] (Hispanice Santa Isabel), insulae Biokonis portus praecipuaque urbs, tunc nomen Portum Clarentium (Anglice Port Clarence) sumit. Illic est ubi constitutum est tribunal ad reprimendum servorum commercium.

Clima morbique numerosos Hispanos, sodales successivarum expeditionum illic e 1830 missarum, decimavere.

E 1832 complures Hispani, viatores, scientifici aut officiales hanc insulam visitant, quae denique sibi denuo ab Hispaniā anno 1845 vindicata est, cum Nicolaus de Manterola de navi illic primum missionarium exposuit.

Reditus ad Hispaniam[recensere | fontem recensere]

Anno 1856, Hispania Guineam Hispanicam officialiter condidit, initio reductam ad Guineensium litorum et praeciouae insulae dominium. Anno 1858 missus est primus gubernator generalis insulae, quae annum postea statuto Hispanicae coloniae frueretur.

Homines e missā exeuntes in insulā Coriscensi anno 1910.

Nihilominus, dominium amplius 800 000 chiliometrorum quadratorum cessum in Guineā a Lusitaniā Hispaniae per foedera Sancti Ildefonsi anno 1777 et Pardense anno 1778 plus minusve relictum est et Hispania magnas difficultates oppetivit ut admitterentur eius iura proprietatis ab aliis Europaeis potentiis quae veniebant statutum se illic: Francia in Gabonem, Germania in Cammaruniam et Britanniarum Regnum in Nigeriam. Hispania geographum Manuelem Iradier y Bulfy misit, qui e 1884 ad annectenda rursus Rivi Muniensis territoria se dedidit, foederibus pangendis cum localibus ducibus. Conferentia Berolinensis annorum 1884 et 1885 de distributione Africae Hispaniae incommodum fuit, cui solum concessa sunt 180 000 chiliometra quadrata, sine computandis possessionibus privatis quae tulit vice Franciae. De quibus Hispaniā questā, Franco-Hispanica commissio creata est, quae bene successit in Foedere Lutetiae diē 27 Iunii anni 1900 tribuente Hispaniae territorium 26 000 chiliometra quadrata latum correspondens ad Rivum Muniensem, continentalem praesentis Reipublicae Guineae Aequinoctialis partem.

Per Bellum Hispano-Americanum anni 1898, Statunitensis militaris occupatio coloniae Hispanicae relativa est, quia Statunitenses curam habebant de coloniis Hispaniae, victae, extra Africam: Philippinis, Guamā, Cubā, Portorico. Anno 1899, Statunitenses definitive Hispanicam Sinūs Guineensis coloniam renuntiavere, quoniam coloniae erant malae infrastructurae, viae callium similes, endemici tropici morbi, etc...

Inter annos 1926 et 1959, colonia nomine Guineae Hispanicae unificatur. Per Franquisticam periodum, e 1936 ad 1968, colonia Hispanica insulata fuit, Francicis coloniis circumdata. Commutationes cum Francicis rara fuit, et Francici milites, e quibus nonnulli ut Germania Nazistica Franciam inter 1940 et 1944 occuparet cognoscebant, Hispanicos milites perperam intellexere. Inter 1939 1944, duabus resumptionibus, colonia Hispanica fere capta est ab viribus Franciae Liberae, sed, quia Hispania neutra manebat, occupatio non fuit. Ceterum, portus Sanctae Isabellae (Malabonis) portui commutationis seu quietis prodesse perrexit Britannicis navibus quae ex Africā Australi aut Asiā discebant, adhuc post 1944. Anno 1958 creata est illic gubernatio autonoma.

Independentia[recensere | fontem recensere]

Franciscus Macías Nguema, primus Guineae Aequinoctialis praeses ab anno 1968 usque ad diem 3 Augusti 1979.

Die 12 Octobris anni 1968, antiqua dependentia autonoma Guinea Hispanica plenam integramque ad independentiam accessit et cepit nomen "Reipublicae Guineae Aequinoctialis", dum Franciscus Macías Nguema praeses electus est.[27]

Iulio anni 1970, Franciscus Macías Nguema unius factionis civitatem creavit et se praeses perpetuus anno 1972 fecit. Ab Hispaniā et Occidente se abalienavit. Cum Marxismum condemnavisset, quem recte "neocolonialisticum" putavit, tamen Guinea Aequinoctialis multo speciales rationes mansit socialisticis cum nationibus, praesertim Sinis, Cubā et Unione Sovieticā. Praeferentiale commerciale foedus et navalis missionis foedus cum Unione Sovieticā obsignavit. Sovietici etiam pecuniam mutuam Guineae Aequinoctiali concessere.[28]

Navalis missionis foedus Sovieticis permissionem concessit ut statuerent inceptum probatorium elaborandae rei piscatoriae et etiam stationem navalem Lubae. Vice, Unio Sovietica pscibus Guineae Aequinoctiali suppeditanda erat. Sinae et Cuba etiam dissimiles formas pecuniarii, militaris technicique auxilii Guineae Aequinoctiali dedit, quae dedit his nationibus mensuras influxūs illic. Unioni Sovieticae, contemptis ingratis Francisci Macías Nguema circumstantiis, fuit commoditas acquisita in Bello Civili Angoliano ut accessum ad Lubae stationem et postea ad Aëroportum Internationalem Malaboënsem haberet.[29]

Circa medios annos 1970, Francisci Macías Nguema regimen accusationes stragis vidit. Anno 1974 Consilium Oecumenicum Ecclesiarum magnos hominum numeros e 1968 in "terroris regno" pergente occisos esse firmavit. Idem consilium quartam omnium incolarum partem peregre effugisse, dum carceres excedebant et omnibus propositis scopisque immensum campum concentrationis formabant asseruit. Die Christi Natalis anni 1975, Franciscus Macías Nguema 150 coniuratiores subitaneae conversionis supplicio affecisse allegavit.[30] E 300 000 incolarum, aestimati 80 000 interfecti sunt.[31][32] Praeter allegate commissum genocidium contra ethnicum allophylum Bubicam gentem, is milia suspectorum adversariorum necari iussit, ecclesias clausit et praefuit per oeconomicam collapsionem dum docti cives et advenae e natione fugiebant.[33]

Theodorus Obiang Franciscum Macías Nguema die 3 Augusti anni 1979 demisit; Cruentā in subitaneā conversione, Franciscus Macías Nguema iudicatus et supplicio mox postea affectus est.[34]

Anno 1995, Statunitensis societas petrolearia Mobile petroleum in Guineā Aequinoctiali invenit et natio subsequenter citum oeconomcum incrementum experta est. Verumtamen, quaestūs ex nationali petroleariā opulentiā incolas non attigerunt et natio demissa in Nationum Unitarum indice progressūs humani collocatur; 20% puerorum ante aetatem quinque annorum et amplius 50% incolarum accessū ad puram bibilem aquam carent.[35] Praeses Theodorus Obiang late suspectus est utendi nationali petroleariā opulentiā ut se et suos socios locupletet.[36] Commentarii Forbes personales eus divitias 600 millionum dollariorum Statunitensium esse aestimant.[37]

Anno 2011, gubernatio novum caput nationi, Oyalam nuncupatum, excogitari nuntiavit.[38][39][40]

E Februario anni 2016, Theodorus Obiang diuturnissimus dictator in munere in Africā est.[41]

Geographia[recensere | fontem recensere]

Satellitalis Guineae Aequinoctialis imago

Guinea Aequinoctialis in Africā Mediā occidentali est. Natio consistit e continentali territorio Rivo Muniensi[42] (Hispanice Río Muni, Francice Río Muni seu Mbini, Lusice Rio Muni, Fangice Mbini et Combice Rio Muné),, quod cum Cammaruniā ad borealem partem et Gabone ad orientalem meridianamque confinitur; et parvis insulis quinque, Biokone[43] (Hispanice et Francice Bioko, Lusice Bioko seu Bioco, Bubice Otcho), Insulā Coriscensi[44] (Hispanice Isla Corisco seu Mandyi, Francice Corisco seu Mandji Benga et Lusice Ilha de Corisco seu Mandj), Annobonā[45] (Hispanice et Francice Annobón et Lusice Ano-Bom), Insulā Elobeyensi Parvā[46] (Hispanice et Francice Elobey Chico et Lusice Elobey Pequeno), Insulā Elobeyensi Magnā[47] (Hispanice, Francice et Lusice Elobey Grande). Bioko, situs capitis Malabonis, circa 40 chiliometra seu 25 milia passuum a Cammaruniae litoribus iacet. Insula Annobona circa 350 chiliometra seu 220 milia passuum ad occidentem et austroccidentem a Capite Lupi Gundisalvi[48] (Francice Cap Lopez) in Gabone est. Insula Coriscensis et duae Elobeyenses insulae in Sinū Coriscensi[49], in confinio inter Rivum Muniensem et Gabonem, sunt.

Guinea Aequinoctialis inter latitudines 4º Septentrionales et 2º Meridionales et longitudines 5º et 12º Orientales iacet. Quamquam nuncupatur Aequinoctialis, nulla nationalis territorii pars in lineā aequinoctiali iacet, quia est in hemisphaerio boreali, exceptā Provinciā Annobonā, quae circa 155 chilimetra seu 96 milia passuum ad lineae aequioctialis meridiem est.

Clima[recensere | fontem recensere]

Guinea Aequinoctialis clima tropicum cum distinctis temporibus umido et sicco habet. Ex Iunio ad Augustum, Rivus Muniensis siccus et Bioko umida est; e Decembre ad Februarium, contrarium accidit. Interim, gradualis transitio est. Pluvia et caligo quotidie accidit in Annobonā, ubi dies sine nubibus nunquam adscriptus est. Temperatura Malabone, in Biokone, e 16 ºC seu 61 ºF ad 33 ºC seu 91 ºF variant, quamquam in meridionali Oropedio Mocae (Hispanice Moca seu Moka) normales altae temperaturae solum 21 ºC seu 70 ºF sunt. In Rivo Muniensi, temperatura media circa 27 ºC seu 81 ºF est. Annua praecipitatio e 1 930 mm seu 76 unciis Malabone ad 10 920 mm seu 430 uncias Sancti Antonii de Urēcā (Hispanice San Antonio de Ureca seu Ureca seu Ureka), in Biokone, variat, sed Rivus Muniensis aliquanto siccior est.[50]

Oecologia[recensere | fontem recensere]

Guinea Aequinoctialis per complures oecoregiones patet. Rivus Muniensis regio intra oecoregionem silvas litorales aequinoctialis Atlanticas iacet, exceptis areolis mangroviarum Mesafricarum in litore, praesertim in Rivi Muniensis aestuario. Silvae litorales Crossenses-Sanagaënses-Biokoënses[51] oecoregio pleramque Biokonem et adiacentes Cammaruniae ac Nigeriae in continenti Africā portiones tegit et silvae montanae Montis Cammaruniae et Biokonis Biokoënsia oropedia et propinquum Montem Cammaruniam tegit.

Silvae locorum planorum umidorum Sanctithomensium, Principensium et Annobonensium[52] oecoregio totam Annobonam, non minus quam Sanctum Thomam et Principem tegit.

Gubernatio et politica[recensere | fontem recensere]

Theodorus Obiang et Statunitensis Praeses Obama cum eorum uxoribus anno 2014.

Nominaliter, Guinea Aequinoctialis constitutionalis democratia, generis praesidialis, est ab anno 1991; tamen, res politica civitatis est dictatura unius factionis et hominis nomine Theodori Obiang Nguema, cum imperio a die 3 Augusti 1979, cum motum popularem contra avunculum Franciscum Macías Nguema direxit, et gubernationem continuat per adulterina suffragia. Hic praesens praeses sobrinus antecessoris Francisci Macías Nguema est. Potestas legifera a parlamento bicamerali (Camerā Repraesentantium Popularium et Senatū) exercitatur, sed revera vix potens. Camera Repraesentantium Popularium centum sedibus suffragio populari directo electis componitur per quinque annos.

Institutionum usus familiarrimus est, quia omnia responsalitatis munera a praesidialis familiae membris habentur, ortis ex Urbe Mongomensi[53] (Hispanice, Francice et Lusice Mongomo), ethnūs Fangici. Haec natio crebro "democratura" (scilicet dictatura democratiae habitū) qualificatur, quoniam est "oppositio legalis" a praesidatū directa, dum oppositio vera se in Hispaniā recipiunt. Cuius dux, Severinus Moto Nsa, iam condemnatus est ad 100 annos carceris de contumaciā, a praeside accusatus participandi conatūs subitaneae rerum conversionis immisi anno 1997 contra eum.

Perventus ad potestatem die 3 Augusti anni 1979 post subitaneam rerum conversionem, Theodorus Obiang Nguema assidue denuo se ducit ad summam potestatem: anno 1982, dux Civitatis per annos septem nominatus est militari a consilio; anno 1989, gratiā 99,99% suffragiorum candidatus unicus electus est; anno 1996, gratiā 97% suffragiorum candidatus unicus denuo electus est in computatione officialiter plurifactionali; praesidii suffragia octavo quoque anno feruntur (ultima lata die 15 Decembris 2002 et mense Novembri 2009) et maiores quam duodeviginti annos nati suffragium ineunt. Praeses, deinde, primum ministrum (hodie, Michaelem Abia Biteo Boricó) convocat. De 100 sedibus in parlamento, 98 ad factionem unam dictaturae, Factionem Democraticam Guineae Aequinoctialis (Hispanice Partido Democrático de Guinea Ecuatorial; Francice Parti démocratique de Guinée équatoriale; et Lusice Partido Democrático da Guiné Equatorial; acronymo tribus his linguis PDGE) in hodiernā legislaturā pertinent.

Manuel Ruben N'dongo, Aequinoctialoguineensis oppositor exsul Lutetiae qui democraticarum oppositionis factionum communitatem dirigit, exercitium potestatis sic summatim describit: "Potestas hodie inter manūs decuriae hominum est, omnes prope praesidis familiam. Habetis, ex unā parte, praesidem Theodorus Obiang, adductum ab eius uxore, cuius voluntas manifesta est impellere quolibet pretio amborum filium Teodorín Obiang ad Civitatis culmen. Ex alterā parte, Armengol et generalem Mba Nguema, praesidis fratres, qui Teodorín incapacem, scilicet periculosum, considerant".

Theodori Obiang patrem filiumque in praesenti prosequitur cognitionis iudex, secundum arbitrium Tribunalis Cassationis Parisii propter numerosa facinora corruptionis, furtivarum rerum recipiendarum, pecuniae malae partae collocandae...orta e pecuniā peculandā per licentias apparationis silvestris et praesertim petroleariae.[54][55] Filius Teodorín ad Tribunal Correctionale Parisium ab iudicibus Le Loire et Bilger denique denuo missus est.[56] Rerum narcoticarum mercatura etiam praecipuam pecuniae quantitatem praestat.

Vires armatae[recensere | fontem recensere]

Statunitensis et Aequinoctialoguineensis Classium coniuncta exercitatio.

Officialiter Vires Armatae Guineae Aequinoctialis summatim 2 400 salariariorum activorum comprehendunt et proventūs nationalis grossi pars defensioni anno 2006 concessa 0,1% fuit.

Notandum est septem e novem praefectis militiae cognati Theodori Obiang esse et duos reliquos Theodori Obiang tribūs esse. Nihilominus, etiam ita, Theodorus Obiang paulum suo exercitū suae personali protectioni confidit; ideo, custodia praesidialis a plurimis centenis militum Marochiensium componitur.

Divisiones administrativae[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Provinciae Guineae Aequinoctialis
Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Municipia Guineae Aequinoctialis
Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Districtus Guineae Aequinoctialis
Tabula provinciarum Guineae Aequinoctialis.

Guinea Aequinoctialis divisa est in provincias septem, quae sunt inferiore in tabulā:

Provincia Latine Provincia Hispanice Provincia Francice Provincia Lusice Caput Latine Caput Hispanice Caput Francice Caput Lusice
Annobona[57] Annobón Annobón Ano-Bom Sanctus Antonius de Palé San Antonio de Palé San Antonio de Palé San Antonio de Palé
Bioko Australis Bioko Sur Bioko-Sur Bioko Sur Luba Luba Luba Luba
Bioko Septentrionalis Bioko Norte Bioko-Norte Bioko Norte Malabo[58] Malabo Malabo Malabo
Media Australis Centro Sur Centro-Sur Centro-Sur Urbs Evinayongensis[59] Evinayong Evinayong Evinayong
Kiensis Ntemensis[60] Kié-Ntem Kié-Ntem Kié-Ntem Urbs Ebebiyinensis[61] Ebebiyín Ebebiyín Ebebiyín
Litus Litoral Litoral Litoral Bata[62] Bata Bata Bata
Muniensis Nzasensis[63] Wele-Nzas Wele-Nzas Wele-Nzas Urbs Mongomensis[64] Mongomo Mongomo Mongomo

Provinciae vicissim in districtūs divisae sunt.

Demographia[recensere | fontem recensere]

Ethnē in Guineā Aequinoctiali[65]
Fangi
  
85.7%
Bubi
  
6.5%
Ndowes seu Combes
  
3.6%
Annobonenses
  
1.6%
Alii
  
1.4%
Buiebae seu Quasiones
  
1.1%
Ethnōn tabula:
1. Fernandini (Urbe Malabone et Lubae)
2. Bubi ( in insulā Biokone)
3. Igbones (remoto boreoccidente)
4. Bakae (Acotensi in areā)
5. Quasiones seu Buiebae
6. Bengae
7. Gabonenses (Urbe Cormopoli)
8. Annobonenses (mixti Lusi, Angolienses, Hispani)
9. Creŏli Annobonenses (in insulā Annobonā)
10. Fangi

Plerique Guineae Aequnoctialis homines Bantuensis originis sunt[66]. Maximum ethnos, Fangi (Hispanice, Lusice et Francice Fangs), continentis autochthones sunt, sed substantialis migratio in Biokonem e saeculo XX Fangorum numerum primorum incolarum eum Buborum excedere significat. Fangi 80% incolarum constituunt[67] et circiter gentes 67 comprehendunt. Qui de boreali Rivi Muniensis[68] (Hispanice Río Muni, Francice Río Muni seu Mbini, Lusice Rio Muni, Fangice Mbini et Combice Rio Muné) parte Fangice Ntumuvice; qui autem meridiē Fangice Okahice loquuntur; ambae dialecti, Ntumuvica et Okahica, differunt sed mutue intelligibiles sunt. Linguae Fangicae dialecti etiam in usū sunt in partibus vicinarum Cammaruniae (dialectus Buluvica) et Gabonis. Hae dialecti, quamquam adhuc intelligibiles, distinctiores sunt. Bubi (Hispanice Bubis; Lusice Bubi seu Bube; et Francice Bubi), 15% incolarum constituentes, insulae Biokonis autochthones sunt. Traditionalis limes inter Fangos et "Orae" (intestina) ethnē erat villagium Niefangense (Hispanice, Lusice et Francice Niefang), Fangorum fines, oriente Batae (Hispanice, Lusice et Francice Bata).

Praeterea, sunt litoralia ethnē, aliquando nuncupata Plagiarii (Hispanice Playeros): Combes seu Ndowes (Hispanice Ndowés; Lusice et Francice Ndowe seu Combe); Buiebae seu Quasiones (Hispanice, Lusice et Francice Bujebas); Balengues (Hispanice, Lusice et Francice Balengues); et Bengae (Hispanice et Lusice; Bengas et Francice Benga) in continenti et parvis insulis; et Fernandini (Hispanice, Lusice et Francice Fernandinos), Creoli Sierraleonenses in insulā Biokone. Coniuncti, hi circuli 5% incolarum componunt. Aliqui Europaei (praecipue posteri ex Hispanis aut Lusis, aliqui cum partiali Africā origine) etiam nationem incolunt. Plerique ethnice Hispani post independentiam discesserunt.

Crescens advenarum numerus ex vicinis Cammaruniā, Nigeriā et Gabone in nationem immigraverunt. Secundum Encyclopedia of the Stateless Nations (2002) 7% Bioköensium insulanorum Igbones (lingua Igbo Ṇ́dị́ Ìgbò), ethnos ex austrorientali Nigeriā, erant.[69] Guinea Aequinoctialis Asianos et Nigricolores Afros aliis e nationibus sicuti opifices in cacaonis et coffeae plantationibus accepit. Alii Nigricolores Afri e Liberiā, Angoliā et Mozambico veniunt. Plerique Asiani Seres sunt, cum parvo Indorum numero.

Guinea Aequinoctialis etiam destinatus locus Europaeis colonis quaerentibus fortunam e Britanniarum Regno, Franciā et Germaniā fuit. Israëliani et Marocani etiam hic vivunt et laborant. Petrolei extractio ex annis 1990 ad duplicandum numerum incolarum Malabone contribuit. Post independentiam, milia Aequatoguineensium[70] in Hispaniam iverunt. 100 000 aliorum Aequatoguineensium in Cammaruniam, Gabonem et Nigeriam iverunt ob Francisci Macías Nguema dictaturam. Aliquae Aequatoguineenses communitates etiam in Americā Latinā, Civitatibus Foederatis Americae, Portugalliā et Franciā inveniuntur.

Linguae[recensere | fontem recensere]

Guinea Aecquinoctialis hispanophono in mundo.

Per annos, linguae officiales Hispanica (localis variatio Hispanica Aequatoguineensis est) et Francica erant.[65]Lusitanica etiam adoptata est sicuti lingua officialis postea anno 2010.[71][72] Hispanica lingua officialis ex anno 1844 fuit. Adhuc est lingua educationis administrationisque. 67,6% Aequatoguineensium[73] Hispanice loqui possunt, praesertim incolentes caput, Malabonem.[74]

Guinea Aequinoctialis Francophono in mundo.

Aboriginales linguae sicuti integra "nationalis culturae" pars (secundum Legem Constitutionalem nº 1/1998 diei 21 Ianuarii) agnoscuntur. Apud linguas indigenas Fangica, Bubica, Benga, Combica, Balengue, Buieba, Bissio, Gumuvica, Fernandinus, Annobonensis et paene exstincta Sekica sunt. Pleraque Africa ethnē linguis Batuensibus loquuntur.[75]

Guinea Aequinostialis Lusophono in mundo.

Creŏlus Annobonensis, Lusitanus creŏlus, fortem usum in provinciā Annobonā, capite Malabone et apud aliquos loquentes in continentali Guineā Aequinoctiali habet. Multi Biokonis incolae etiam Hispanice, praesertim capite, et locali commercii linguā, creŏlo Fernandino, Anglici fundamenti creŏlo, loqui possunt. Lingua Hispanica haud multum usum habet in Annobonā, nisi in gubernatione et educatione. Haud creolizatā linguā Lusitanā utuntur sicuti linguā liturgicā indigenae Catholici.[76] Annobonensis ethnica communitas Communitatis Nationum Linguae Lusitanae (Lusice Comunidade dos Países de Língua Portuguesa; Lusico acronymo CPLP) socia esse conata est. Gubernatio pecuniam sociolinguistico Instituti Internationalis Linguae Lusitanae (Lusice Instituto Internacional da Língua Portuguesa; Lusico acronymo IILP) studio in Annobonā suppeditavit. Quod fortia vincula cum Lusitanis creŏ lis incolis Sancti Thomae et Principis, Capitis Viridis et Guineae Bissaviensis testificatum est.[77]

Propter historica culturaliaque vincula, anno 2010 legislatio articulum quartum Constitutionis Aequatoguineensis mutavit ut lingua Lusitana statueretur sicuti lingua officialis Reipublicae. Quod conatus gubernationis fuit ut meliorarentur communicationes, commercium et bilaterales rationes cum Lusophonis nationibus.[78][79][80] Etiam agnoscuntur longinqua historica vincula cum Portugalliā et cum Lusophonis populis Brasiliae, Sancti Thomae et Principis et Capitis Viridis.

Si accipiatur in Communitate Nationum Linguae Lusitanae (Lusice Comunidade dos Países de Língua Portuguesa; Lusico acronymo CPLP), Guinea Aequinoctialis aliquot professionalium academicarumque commutationum programmatibus accedere et translimitaneam civium commeationem praebere possit.[81] Linguae Lusitanae adoptio unum e requisitis applicandis erat ut Communitas Nationum Linguae Lusitanae acciperet. Praeterea, natio politicas reformationes democratiae et iurum humanorum respectui indulgentes adoptatura esse dicta est.[82] Parlamentum nationale hac de lege Octobre anni 2011 disceptavit.[83]

Februario anni 2012, Aequatoguineensis minister rerum externarum foedus cum Instituto Internationali Linguae Lusitanae ad favendum linguae Lusitanae in nationi obsignavit.[84][85]

Sed Iulio anni 2012 Communitas Nationum Linguae Lusitanae rursus Guineam Aequinoctialem sicuti plenam sociam recusavit, praesertim propter continuas graves iurum humanorum violationes. Gubernatio respondit e lege confirmandis factionibus politicis, declarandā moratoriā de poenā mortis et incipiendo colloquio cum omnibus politicis viribus.[86][87] Institutum Internationale Linguae Lusitanae terram e gubernatione ad aedificandas sedes culturales Batae et Malabone consecutum est.[88] Decimo conventū urbi Dili Iulii anni 2014, Guinea Aequinoctialis sicut Communitatis Nationum Linguae Lusitanae socia admissa est. Poenae capitalis abolitio et promotio linguae Lusitanae velut lingua officialis aliquae huius probationis monitiones fuerunt.[89]

Religio[recensere | fontem recensere]

Religio in Guineā Aequinoctiali
Religio %
Catholici Romani
  
87%
Aliae (indigenica credibilia/Bahaistae)
  
5%
Protestantes
  
5%
Musulmani
  
2%

Praecipua religio in Guineā Aequinoctiali Christiana, 93% incolarum fides, est. Plerique Catholici Romani (87%) sunt, est autem minoritas Protestantium (5%). 2% incolarum Religionem Islamicam (praesertim sectam Sunniticam) colunt. Reliquae 5% Animismum, Bahaismum alias apud religiones sequuntur.[90]

Urbes maximae[recensere | fontem recensere]

Viginti urbes maximae Guineae Aequinoctialis magnitudine incolarum sunt:

Positio Urbs Regiones Incolae[91] Photographema
1 Bata[92] Litus 230 282
2 Malabo[93] Bioko Septentrionalis 211 276
3 Urbs Ebebiyinensis[94] Provincia Kiensis Ntemensis 60 747
4 Urbs Mongomensis[95] Muniensis Nzasensis 53 510
5 Urbs Agnisocensis Muniensis Nzasensis 40 395
6 Urbs Niefangensis Media Australis 37 273
7 Urbs Evinayongensis[96] Media Australis 36 521
8 Nsork-Nzomo Provincia Kiensis Ntemensis 32 979
9 Urbs Bidiabidianensis Provincia Kiensis Ntemensis 28 144
10 Luba Bioko Australis 23 870
11 Urbs Cogoënsis[97] Litus 23 121
12 Benedictopolis[98] Litus 20 295
13 Urbs Acurenamensis Media Australis 20 255
14 Urbs Micomesengensis Provincia Kiensis Ntemensis 20 226
15 Aconibe Muniensis Nzasensis[99] 20 105
16 Nkimi Media Australis 16 451
17 Urbs Nsorkensis Muniensis Nzasensis 16 037
18 Urbs Mengomeyensis Muniensis Nzasensis 15 644
19 Bicurga Media Australis 15 346
20 Ncue Provincia Kiensis Ntemensis 14 955


Oeconomia[recensere | fontem recensere]

Proportionalis repraesentatio de exportationibus Guineae Aequinoctialis anno 2009.

Ante independentiam, Guinea Aequinoctialis cacaonem, coffeum et ligna, praesertim suo coloniali gubernatori, Hispaniae, sed etiam Germaniae et Britanniarum Regno, exportabat. Magnorum camporum petroleiferorum inventio anno 1996 et posterior eius apparatio multo magno incremento in gubernationis reditibus contribuerunt. Anno 2004, Guinea Aequinoctialis tertia maxima natio petrolei productoria in Africā Subsaharianā facta est. Cuius petrolei productio ad 360 milia barilium pro diē auxit, quamquam, duo annos antea, solum 220 milia producebantur. Silvicultura, agricultura et piscatus etiam praecipua elementa proventūs domestici grossi sunt.

Iulio anni 2004, Senatus Civitatum Foederatarum Americae investigationem de Riggs Bank, argentariā cum sede Vasingtoniae (D.C.), prodidit, in quā plerique reditūs e Guineae Aequinoctialis petroleo usque ad recens tempus soluti sunt. Senatūs relatio saltem 35 milliones dollariorum Statunitensium a Theodoro Obiang, eius familiā et eius regiminis responsalibus deviaviatos esse ostendit. Praeses quamvis irregularitatem negavit.

Infrastructura[recensere | fontem recensere]

Energia[recensere | fontem recensere]

Energia in Guineā Aequinoctialis industria est cum potentiae copiā, praesertim in petrolei et gasii naturalis campis.

Anno 2003, electricitatis generandi capacitas in 15,4 MW stabat, e quibus 20% hydroelectricitas et 80% energia conventionalis thermica erat. Productio anno 2002 in 30 GW aestimata est, consumptio autem in 25 GWh posita est. Nihilominus, deficiens conservatio et vetulus apparatus prolongatos defectūs electricos intulerunt. Sicut resultatio, parva benzini aut Diseliana generatoria electrica sunt in usū velut contingentiae fontes energiae. Electricitas a nationali societate electricā Segesa praebetur.

Ex anno 1995, cum significativae pelagici petrolei inventiones in Sinū Guineensi facta sunt, petroleum praecipuissima Aequatoguineensis exportatio factum est. Anno 2005, secundum catalogum nationum per petrolei productionem, confirmatae petrolei reservationes in 1,28 billionibus barilium (204×106 m3) ponebantur. Anno 2005, petrolei productio in 420 000 barilium pro die (67 000 m3/d) aestimata est, e quibus petroleum rude circa 90% constituebat. Nationale petrolei quaesitum et certae petrolei exportationes anni 2004 in 2 000 barilium pro die (320 m3/d) et 369 700 barilium pro die (58 780 m3/d) respective aestimata sunt. Nationalis societas petrolearia GEPetrol est.

Anno 2005, Guinea Aequinoctialis confirmatas gasii naturalis reservationes in 1,3 trillionibus pedum cubicorum (37×109 m3), secundum ephemeridem Oil & Gas Journal, aestimaverat. Nationales gasii naturalis reservationes de insulā Biokone comperiuntur, quae est locus nationalis capitis, Malabonis, et praesertim in campis gasii Zafiro et Alba. Domestica gasii naturalis consumptio anno 2002 in 45 billionibus pedum cubicorum (1,3×109 m3) aestimata est. Gasium naturale sicuti gasium naturale liquatum a societate EG LNG productum exportatur. Nationalis societas gasii naturalis Sonagas est.

Instrumenta divulgationis[recensere | fontem recensere]

Logotypus tramitis televisifici Asonga Televisión.

Instrumenta divulgationis in Guineā Aequinoctiali praesertim a civitate geruntur. Statio Radiophonica et Televisifica Asonga haud officialiter a civitate sed ab hominis propinquis administrationi.

Anno 2003, erant solum circa 9 600 praecipuorum telephonorum in usū totam per nationem. Eodem anno, erant circa 41 500 telephonorum gestabilium in usū totam per nationem.

Apud diaria Hispanice edita sunt: El Tiempo, La Opinión, La Gaceta, El Ébano, La Verdad et La Voz del Pueblo. s Tres stationes radiophonicae a civitate gestae sunt: Radio Malabo, Radio Bata et Voie de Kie Ntem. Est statio radiophonica a praesidis filio gesta, Radio Asonga.

Sunt duo tramites televisificae a civitate gesti, alter Malabone et alter Batae. Praeterea, trames Asonga Televisión e Malabone emittit.

Quamquam constitutio Guineae Aequinoctialis libertatem loquendi et liberas ephemerides praebet, gubernatio has libertates in actione severe restringere dicitur, reprehendendis omnibus criticis de praeside et viribus salutis. Introitus ad adventicias editiones limitatus est.

Vectura[recensere | fontem recensere]

Aëroportus Malaboënsis-Sanctae Isabellae (Hispanice Aeropuerto de Malabo-Santa Isabel; Francice Aéroport de Malabo; Lusice Aeroporto Internacional de Malabo), in Promunturio Europa (Hispanice et Lusice Punta Europa; Francice Pointe Europa), in insulā Biokone.

Optimus vehendi modus via est, paene sunt ferriviae in Guineā Aequinoctinoctiali. Sunt 2 880 chiliometrorum (seu 1 790 milium passuum) viarum, quarum pleraeque anno 2002 haud communitae erant. Guineae Aequinoctialis viae et autoviae paulum evolutae sunt sed meliorantur. Umidum per tempus, viae crebro inviae sunt sine vehiculis cum rotis motoriis quattuor. Praecipui portūs Bataënsis[100] ac Benedictopolitanus[101] in Rivo Muniensi[102] et Malaboënsis[103] ac Lubaënsis in Biokone sunt. Sunt aëroportūs sex in Guineā Aequinoctinoctiali. Quorum praecipuus est Aëroportus Malaboënsis-Sanctae Isabellae (Hispanice Aeropuerto de Malabo-Santa Isabel; Francice Aéroport de Malabo; Lusice Aeroporto Internacional de Malabo), in Promunturio Europa (Hispanice et Lusice Punta Europa; Francice Pointe Europa), in insulā Biokone. CEIBA Intercontinental est praetoria societas aëronautica hac in natione, quae hebdomadales volatūs duos inter Malabonem et Matritum efficit.

Educatio[recensere | fontem recensere]

Logotypus Universitatis Nationalis Guineae Aequinoctialis (Hispanice Universidad Nacional de Guinea Ecuatorial; Francice Université nationale de Guinée équatoriale; et Lusice Universidade Nacional da Guiné Equatorial; acronymo UNGE).

Dictatore Francisco Macías Nguema, educatio significative neglecta erat, paucis pueris quemvis educationis modum accipientibus. Praeside Theodoro Obiang, index analphabetismi e 73% ad 13% deminuit[104] et alumnorum numerus in ludo litterario e 65 000 anno 1986 ad amplius 100 000 anno 1994 crevit. Educatio gratuita obligatoriaque pueris inter aetates 6 et 14 annorum.[105]

Gubernium Guineae Aequinoctialis cum Hess Corporation et AED se consociavit ut constitueretur 20 millionum dollariorum programma educativum per quod ludorum litterariorum magistri programma exercitationis participant quod moderna infantilis evolutionis artificia doceat.[106] Sunt nunc Scholae Exemplares 51. Activa paedagogia in Scholis Exemplaribus nationalis reformatio erit.

Recentibus annis, mutatis oeconomico politicoque climate et socialibus gubernii agendis, aliquot culturalis divulugationis et alphabetizationis organizationes in natione conditae sunt, praecipue adiuvante Hispanico gubernio. Nationi est una universitas, Universitas Nationalis Guineae Aequinoctialis (Hispanice Universidad Nacional de Guinea Ecuatorial; Francice Université nationale de Guinée équatoriale; et Lusice Universidade Nacional da Guiné Equatorial; acronymo UNGE), cum campo Malabone et Facultate Medicinae Batae in continenti sitā. Anno 2009, universitas primos 110 nationales doctores produxit.[107] Schola Medica Bataënsis principaliter a Cubae gubernio adiuvatur et huic contubernium suppeditant medici educatores et medici. Guinea Aequinoctialis se satis nationalium medicorum in natione proximos intra annos quinque habituram esse vaticinatur.[108]

Valetudo[recensere | fontem recensere]

Nationale systema valetudinarium in Guineā Aequinoctiali in ordinibus quattuor consistit qui sunt: valetudinaria ambulatoria omnibus villagiis 600 incolarum, diribitoria in sedibus medicis cum aegrotum ministris intermedio in ordine, districtūs ordine valetudinaria et duo respectūs valetudinaria centralizatissimo in ordine. Anno 2004, medici 25, aegrotum ministri 40, dentista unus, pharmacopola unus per 100 000 hominum fuisse aestimantur.

Liber Factorum Mundanorum Procurationis Nuntiorum Centralis mediam exspectationem vitae in Guineā Aequinoctiali 63,49 annos natos esse aestimavit.[109]

Praecipua valetudinis problemata (secundum anni 1992 data) impedibiles morbi sunt: principaliter malaria (incrementabiliter chloroquino resistens), morbi parasitici, infectiones membrorum superiorum respirationis, gastroenteritis et graviditatis appendicia. Continentali in zonā, anhaemia drepanocytica communis est. Propemodum 61 centesimae partes nationalium puerorum contra morbillum inter 1991 et 1994 immunizantur.

Morbi SCDI et viri VIDH praevalentia 3,4 per centum adultos anno 2003 erat. Anno 2004, fuerunt propemodum 5 900 hominum morbo SCDI laborantium in natione. 370 mortes propter SCDI anno 2003 fuisse aestimantur.

Anno 2005, index mortalitatis infantilis 91,16 per 1 000 partuum vivorum fuisse aestimatur. Index mortalitatis maternae anno 1990 820 per 100 000 partuum vivorum erat.

Cultura[recensere | fontem recensere]

Iunio anni 1984, Primus Congressus Culturalis Hispano-Africus convocatus est ut exploraretur culturalis Guineae Aequinoctialis identitas. Congressus inter Hispanicam et Africam culturas integrationis matrimoniique centrum constituit.[110]

Patrimonium totius mundi[recensere | fontem recensere]

Guinea Aequinoctialis in praesenti nullum patrimonium mundanum ab UNESCO declaratum apud Catalogum Patrimonii Mundani habet.[111] Natio etiam nullum documentatum patrimonium enumeratum in Programmate Memoriā Mundi ab UNESCO et nullum intangibile patrimonium culturale in catalogo Patrimonii Culturalis Intangibilis ab UNESCO enumeratum habet.[112][113]

Litterae[recensere | fontem recensere]

Litteraria traditio in Guineā Aequinoctiali oralis potius quam scripta est. Est ampla mythorum et legendarum varietas quae alterā ex aetate alteram in aetatem traditur et cuius aliqui tribuum historiam conservare, alii naturalia phaenomena explicare volunt. Venefici et veneficae crebro valde repraesentantur.[114]

Sicuti autem antiqua Hispanica colonia (e 1778 usque ad 1968), Guinea Aequinoctialis litteras Hispanice evoluta est quae servantur usque ad hodiernum tempus, aliquod rarum Africas apud nationes.

Dispar Africas litteras Anglice, Francice et Lusice, Aequatoguineenses[115] litterae Hispanice relative oblivioni fuit. Aliquot praecipua opera Africis de litteris Europaeis linguis aliquod litterarum Hispanice vix memorant.

Principales apud auctores recentis temporis excellunt: Anthimus Esono (1954 – 1996), Maria Nsué Angüe (1945 –2017 ), Ioannes Balboa Boneke (1938 – 2014), Ioannes Thomas Ávila Laurel (1966 – ), Donatus Ndongo-Bidyogo (1950 – ), Rachel Ilonbé (¿1938? – 1992), Constantinus Ocha'a Mve Bengobesama (19¿? – 1991), Mercedes Jora, Gerardus Behori, Ioannes Manuel Jones Costa, Hieronymus Rope Bomabá, Ioachimus Mbomío Bacheng, Iustus Bolekia Boleká (1954 – ), Maximilianus Nkogo et Leontius Evita Enoy (1929 – 1996).

Munera sexuum et res familiares[recensere | fontem recensere]

Traditionalia munera sexuum adhuc afficiunt; rarum mulieres extra domum typice virilibus muneribus addictas videre est. Feminae de domesticis muneribus et curatione puerorum responsales sunt, quamquam ruricolae feminae etiam in agriculturā laborant. Feminarum absentia professionalibus in laboribus inaequalitatibus educativis perpetuatur: media mulier solum quintam partem velut maximum scholae accipit cuius medius vir accipit.

Quamquam legaliter conceduntur eadem iura, mulieres multis modis secundi ordinis cives putantur. Quarum status paulum melior quam puerorum est, et feminae viros plerumque et suos maritos imprimis vereri exspectatur. Violentia in mulieres communis est, praesertim abusus coniungalis. Feminae bonorum emendorum et vendendorum ius habent, sed in praesens feminae paucas proprietates tenent.

Polygynia communis est apud Fangos. Traditionaliter, per matrimonium maritus dotem sponsae familiae dat. Viri crebro suas uxores pulsant et, etsi publica pulsatio illegalis est, abusus domi non et non modus est prosequendae violentiae domesticae. Secundum plerarumque tribuum morem, si matrimonium scinditur, uxor dotem redire cogitur. Praeterea, maritus omnium puerorum per connubium natorum custodiam accipit, feminae autem omnes pueros ante matrimonium natos servant.

Familia indivisa crebro coniuncta vivit. Cum sponsi nubunt, traditionale eis in mariti familiam migrare est.

Tribūs primogeniturae morem sequuntur, cedendā hereditate seniori masculo puero. Quamquam legale est mulieres proprietates capere, reverā hoc rare accidit.

Fangi exogami sunt (nubunt extra gentem), Bubi autem endogami sunt (nubunt intra gentem). Olim, acceptabantur frater et soror nubere, dummodo communiter eandem matrem haberent.[116]

Artes visuales[recensere | fontem recensere]

Guinea Aequinoctialis sculpturae et personarum efficiendarum traditionem habet. Quarum multae crocodilia, lacertilia et alia animalia depingunt. Fangica ars nota sunt propter abstractas, conceptuales eius qualitates.

Philatelia[recensere | fontem recensere]

Prima pittacia cursualia in Guineā Hispanicā anno 1902 edita sunt.[117]

Prima insulae de Fernando Poo pittacia anno 1868 ab Hispanicis colonialibus auctoritatibus capite Sanctae Isabellae edita sunt. Editiones per saeculum unum usque ad 1968 perrexerunt cum colonia in Guineam Hispanicam incorporata est. Insula de Fernando Poo (ex illo tempore Bioko nuncupata) nunc est pars Guineae Aequinoctialis.

E 30 Iulii anni 1959 ad 11 Octobris Rivus Muniensis[118] sicuti separata transmarina Hispaniae provincia tractabatur donec insulae de Fernando Poo coniuncta est ut formaretur Guinea Aequinoctialis diē 12 Octobris anni 1968. Prima pittacia edita sunt diē 27 Aprilis anni 1960.[117]

Rivi Muniensis residentes initio Guineae Hispanicae pittaciis cursualibus utebantur usque ad 1960 cum Hispanicum gubernium dissimilium pittaciorum Rivo Muniensi et insulae de Fernando Poo (seu Biokoni) usum decrevit. Prima series definitiva seu vulgata eodem anno apparuit, consistens e novem valoribus, e 25 centimis usque ad 10 pesetas, omnibus eādem cum diagraphā ostendente missionarium et autochthonem puerum legentes, et cum inscriptione "RIO MUNI".

Editiones e 1961 inscriptionem "ESPAÑA" addiderunt; typice duo e tribus editionibus per annum, consistentes e duobus, tribus aut quattuor pittaciis omnes et plerumque localia plantas animaliaque depingentes. Alia series definitiva anno 1964 apparuit, etiam cum valoribus novem.

Ultima Rivi Muniensis editio synthesis trium signorum Zodiacalium emissa diē 25 Aprilis anni 1968 fuit.

Guinea Hispanica independens respublica anni 1968 facta est et eius prima pittacia emissae sunt eādem diē.[117]

Multa varia pittacia emissa sunt ex illo tempore, plerumque designata plus ad appellandos transmarinos pittaciorum collectores quam domestico usui.

Musica[recensere | fontem recensere]

Fango-Betica lateralis flatūs trompa in Museo Broöklyniensi.

Guineae Aequinoctialis cultura minus documentata quam plerarumque Africarum nationum est et commerciales impressiones rarae manent.

Hymnus nationalis Guineae Aequinoctialis, "Ambulemus super semitis nostrae immensae felicitatis" (Hispanice Caminemos pisando las sendas de nuestra inmensa felicidad; Francice Marchons en foulant les chemins de notre bonheur immense et Lusice Caminhemos sob a Trilha de Nossa Imensa Felicidade), ab Athanasio Ndongo Miyone scriptus et adoptatus est anno 1968, cum natio independentiam ab Hispaniā adepta est.[119]

Maximum ethnos Fangi (85,7% secundum anni 1994 censum) sunt e toto numero 704 001 incolarum (secundum anni 2013 aestimationem), cum 6,5% Buborum et minoribus gentibus Mdowibus (3,6%), Annobonensibus (1,6%) et Buiebis (1,1%),[120] inclusis minoribus globis sicuti Ndowibus, Bisionibus et Combibus.

Fangi noti sunt propter muettum (Hispanice Lusiceque mvet et Francice mvett), mixtionem inter citharam et harpam. Muettum usque ad quindecim nervos habere potest. Hemisphaerica huius instrumenti pars e bambusā facta est et nervi centro per fibras affiguntur. Muetti musica formā notationis musicae scribitur quae ab societatis bebommuetticae (Hispanice bebom muet et Lusice bebom-muet) initiatis solum disci potest. Musica typice advocatio et responsio est, hypopsalmatibus et tympanis alternantibus. Musici sicuti Eyi Moan Ndong ad pervulganda laographica genera adiuvit.

Trium aut quattuor hominum orchestra consistens ex aliquibus dispositionibus mbirae, xylophoni, tympanorum, cithararum et harparum comitatur multas Guineae Aequinoctialis saltationes sicuti balӗle (Hispanice, Francice et Lusice balélé) et risqueibanga (Hispanice, Francice et Lusice risque ibanga).

Aliud populare instrumentum est tamtam, ligneum tympanum animalis corio tectum. Medio in quo claves e bambusā instruuntur cum completis gradibus musicis. Secundum tamtamicum genus duas dissimiles musicarum clavium ordines habet. Generatim, lignea instrumenta musica faunae imaginibus et geometricis picturis ornantur. Tympana aninalium coriis aut animalium picturis teguntur.[121]

Est paulum musicae popularis venientis extra Guineam Aequinoctialem. Panafrica genera sicuti sucus et macossa populares sunt, non minus quam reggae et nuta et volvere[122]. Citharae acusticae greges fundati Hispanicis in exemplis sunt notissima autochthonica tradition in natione, praecipue nationalis celebratus cantor Desmali aut Dambo de la Costa.[123]

Alios apud Aequatoguineenses[117] musicos sunt Malabo Strit Band, Luna Loca, Chiquitín, Dambo de la Costa, Ngal Madunga, Lily Afro et in Hispaniam exsules sicuti Super Momo, Hijas del Sol et Barón Ya Buk-Lu.

Cinematographia[recensere | fontem recensere]

Ineuntibus annis 2000, industria cinematographica adhuc paene inexsistens in Guineā Aequinoctiali erat.[124] Nihilominus, primae Aequatoguineenses breviores pelliculae et medianae pelliculae effici coeperunt, praesertim ab Ioannē Paulo Ebang Esono, cum breviore pelliculā No está desnuda, postea cum medianā pelliculā Teresa.

Alioquin, multae peregrinae, praecipue Hispanicae, documentales se hanc in nationem conferunt, sicuti Subvaloradas, sin ser vistas. Voces literarias de Guinea Ecuatorial (a Michaëli G. Hendel, anno 2009) aut Malabo Barrio X (a Marco Tardiu et Aureolo Rivero, anno 2009).

Coquina[recensere | fontem recensere]

Coquina Aequatoguineensis[125] est mixtio inter autochthonum tribuum coquinas et eam Hispaniae (colonialis patriae) et eam civitatum islamicarum sicuti Maroci. Velut natio divitissima in occidente Africae, eius coquina varias carnes incorporat. Pisces et pullus communia fercula sunt. Quoque capsica et alia condimenta valde popularia sunt. Guinea Aequinoctialis natio specialiter potens nunquam fuit et eius coquina aliis a nationibus per saecula affecta est.

Apud potionum exempla includuntur malamba, e saccharo officinarum potio, et osang, Africa thea. Et cervisia et vinum palmarium, alcoholica potio creata e lacrimā variarum specierum palmarum, et palmae cociferae localiter producuntur.

Apud peculiares cibos inveniuntur pullus iure e butyro arachidis, cramo[126] oryzae aut elixorum plantanorum appositus et caro aut piscis craticulā assatus cum molitis cucurbitae seminibus foliis apposita. mandioca fundamentalis cibus est et batāta, patata dulcis et plantanus popularissima elementa sunt.

Feriae et dies festi[recensere | fontem recensere]

Feriae et dies festi
Dies Nomen Latinum Nomen Hispanice Nomen Francice Nomen Lusice Notae
Kalendis Ianuariis Annus Novus Año Nuevo Jour de l'an Ano-novo Commeatus prohibitus
8 Martii Dies internationalis feminarum Día de la Mujer Journée internationale des droits des femmes Dia Internacional da Mulher
Festum mobile Dies Passionis Domini Viernes Santo Vendredi Saint Sexta-feira Santa
Kalendis Maiis Dies Laboris Fiesta del Trabajo Fête du travail Dia do Trabalhador
25 Maii Dies Africae Día de África Jour de l'Afrique Dia da África
5 Iunii Natalis Praesidis Cumpleaños del Presidente Anniversaire du président Aniversário do Presidente
Festum mobile Corpus Domini Corpus Christi Corpus Christi Corpo de Deus
3 Augusti Festum Virium Armatarum Fiesta de las Fuerzas Armadas Fête des forces armées Festa das Forças Armadas Dies anniversarius interceptionis regiminis anni 1979.
15 Augusti Assumptio La Asunción Assomption A Assunção'
12 Octobris Festum Nationale Fiesta Nacional Fête nationale Festa nacional
17 Novembris Sancta Elisabeth Santa Isabel Sainte-Isabelle Santa Isabel
Idibus Decembribus Dies Iurum Humanorum Journée des droits de l'Homme Día de los Derechos del Hombre Dia dos Direitos Humanos
25 Decembris Dies Christi Natalis Navidad Noël Natal Commeatus prohibitus

Res athletica[recensere | fontem recensere]

Guinea Aequinoctialis electa est ut hospitaret Poculum Africum Nationum anni 2012 iuxtā cum Gabone et eius editionem anno 2015 hospitavit. Natio quoque electa est ut hospitaret Poculum Femininum Panafricum Nationum anno 2008, quod vicit. Turma pedilusoria feminina nationalis locum idoneum Certamini Mundano Pedilusorio Feminino anni 2011 in Germaniā obtinuit.

Iunio anni 2016, Guinea Aequinoctialis electa est ut hospitet Ludos Panafricos anni 2019.

Guinea Aequinoctialis clara est propter suos natatores Ericum Moussambani, cognominatum "Ericum Anguillam",[127] et Paulam Barila Bolopa, "Paulam Reptatricem", quae mirabiliter tempora in Olympiis aestivis anni 2000 reduxit.[128]

Codices[recensere | fontem recensere]

Guineae Aequinoctiali hi codices sunt::

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Synodus episcoporum 2001; Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok. 2a ed. Norstedts akademiska förlag, 2009.
  2. Lexicon Anglum et Latinum a Davide Morgan, ubi dicitur "gnty summa (rerum) potestas; summum imperium; suprematia* [Latham]; suverenitas* [s.18] (HELF.)"
  3. Ehate Tomi presenta el Censo de Población de Guinea Ecuatorial (Hispanice)
  4. Lexicon Universale Hofmann.
  5. Hierarchia Catholica.
  6. Hierarchia Catholica.
  7. "Dioecesis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)
  8. Hierarchia Catholica
  9. plants.jstor.org, ubi apparet binomen "Polystachya 'coriscensis".
  10. Catalogue of Life (Anglice), ubi apparet binomen "Namalycastis elobeyensis".
  11. Catalogue of Life (Anglice), ubi apparet binomen "Namalycastis elobeyensis".
  12. PDG – per capita (PPP) – inter nationes comparatio (Anglice). Indexmundi.com. Recuperatum die 5 Maii anni 2013.
  13. PDG – per capita (PPP), Liber Factorum Mundanorum (Anglice), Procurationis Nuntiorum Centralis.
  14. Worst of the Worst 2010. The World's Most Repressive Societies. freedomhouse.org (Anglice).
  15. Guinea Aequinoctialis– Relatores sine Finibus (Anglice). Servatum die 15 Octobris anni 2010 apud Wayback Machine. En.rsf.org. Recuperatum die 5 Maii anni 2013.]
  16. "Equatorial Guinea". Trafficking in Persons Report 2012 (Anglice). Ministerium Rerum Externarum Civitatum Foederatarum (die 19 Iunii anni 2012). His fons publico in dominio est.
  17. Hierarchia Catholica.
  18. "Dioecesis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)
  19. Valeria (Valérie) de Wulf, Tomus 1 - Histoire de l’île d’Annobón (Guinée Équatoriale) et de ses habitants du XVe au XIXe siècle, Lutetia Parisiorum, L'Harmattan, Association France-Guinée équatoriale, 2013.
  20. Gustavus (Gustau) Nerin, Corisco y el estuario del Muni (1470-1931) : del aislamiento a la globalización y de la marginalización, Lutetia, L'Harmattan, Association France-Guinée équatoriale, 2015.
  21. Hyacinthus (Jacint) Creus Boixaderas, Ioannes Marcus (Jean-Marc) Lefebvre, Gustavus (Gustau) Nerin, Ernestus (Ernst) Pijning, Valeria (Valérie) de Wulf, La Guinée équatoriale aux Archives nationales (XVIIIe-début XXe siècles), Lutetia, L'Harmattan, Association France-Guinée équatoriale, 2015.
  22. Archiva generalia Septimancae, Status 7411 bis, folio 6 (p.4): Tratado de Amistad, Garantia y Comercio... (24/03/1778).
  23. [1]
  24. (Archiva Classis Navalis, Matritum), MS 469, Iosephus (José) Varela y Ulloa, Relatio 12/03/1779.
  25. Valeria (Valérie) de Wulf, L’acte de naissance de la Guinée espagnole : les Traités de San Ildefonso, du Pardo, l'expédition du comte d'Argelejos et ses conséquences (1777-1785), Sanctus Ludovicus (Senegalia), commentarium GERAHA, n°1, 2015.
  26. Hierarchia Catholica.
  27. Campos, Alicia (2003). The decolonization of Equatorial Guinea: the relevance of the international factor. Journal of African history. 44 (1): 95–116. doi:10.1017/s0021853702008319.
  28. Aworawo, David. "Decisive Thaw: The Changing Pattern of Relations between Nigeria and Equatorial Guinea, 1980–2005" (PDF) (Anglice). Journal of International and Global Studies. 1 (2): 103.
  29. Aworawo, David. "Decisive Thaw: The Changing Pattern of Relations between Nigeria and Equatorial Guinea, 1980–2005" (PDF) (Anglice). Journal of International and Global Studies. 1 (2): 103.
  30. "Oil Gives African Nation a Chance for Change". The Washington Post. Die 13 Maii anni 2001.
  31. Sengupta, Kim (11 May 2007). "Coup plotter faces life in Africa's most notorious jail" (Anglice). Londinii: News.independent.co.uk. Servatum ex originali die 29 Decembris anni 2007. Recuperatum die 3 Maii anni 2010.
  32. "True hell on earth: Simon Mann faces imprisonment in the cruellest jail on the planet". Londinii: Dailymail.co.uk. Die 18 Maii anni 2007. Recuperarum die 3 Maii anni 2010.
  33. Daniels, Antonius (Anthony) (die 29 Augusti anni 2004). "If you think this one's bad you should have seen his uncle". Londinii: Telegraph.co.uk. Recuperatum die 22 Maii anni 2014.
  34. "The Five Worst Leaders In Africa" (Anglice). Forbes. Die 9 Februarii anni 2012.
  35. A societate BBC (Die 14 Novembris anni 2014) descriptio Guineae Aequinoctialis (Anglice).
  36. "DC Meeting Set with President Obiang as Corruption Details Emerge" (Anglice). Global Witness. 15 June 2012.
  37. Forbes (die 5 Martii anni 2006) Theodorus Obiang Nguema Mbasogo, Praeses Guineae Aequinoctialis (Anglice).
  38. Empresas portuguesas planeiam nova capital da Guiné Equatorial (Lusice). africa21digital.com (Nonis Novembribus anni 2011).
  39. Arquitetos portugueses projetam nova capital para Guiné Equatorial (Lusice). Piniweb.com.br. Recuperatum die 5 Maii anni 2013.
  40. Ateliê português desenha futura capital da Guiné Equatorial (Lusice). Greensavers.pt (die 14 Decembris anni 2011). Recuperatum die 5 Maii anni 2013.
  41. The Guardian, Equatorial Guinea: One man's fight against dictatorship (Anglice), die 11 Iulii annu 2014, [2].
  42. "Dioecesis" e The Hierarchy of the Catholic Church (sitū a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)
  43. Vide binomen "Hemidactylus biokoensis" aut https://en.wikipedia.org/wiki/Pseudoclanis_biokoensis".
  44. plants.jstor.org, ubi apparet binomen "Polystachya coriscensis".
  45. Lexicon Universale Hofmann.
  46. Catalogue of Life (Anglice), ubi apparet binomen "Namalycastis elobeyensis".
  47. Catalogue of Life (Anglice), ubi apparet binomen "Namalycastis elobeyensis".
  48. Lexicon Universale Hofmann
  49. [plants.jstor.org], ubi apparet binomen "Polystachya coriscensis".
  50. Nations Encyclopedia (Anglice). Nations Encyclopedia (die 10 Aprilis anni 2011). Recuperatum die 5 Maii anni 2013.
  51. Confer binomina "Leptocypris crossensis"; "Marcusenius sanagaensis" aut "Labeo sanagaensis"; et "Hemidactylus biokoensis" aut "Pseudoclanis biokoensis".
  52. Confer binomina "Melaniella gracillima sanctithomensis", "Hemidactylus principensis" et "Afroablepharus annobonensis".
  53. Hierarchia Catholica (Anglice) ubi apparet gentilicium "Mongomensis".
  54. lemonde.fr (Francice).
  55. lemonde.fr (Francice).
  56. lemonde.org (Francice).
  57. Lexicon Universale Hofmann.
  58. Hierarchia Catholica.
  59. Hierarchia Catholica.
  60. Confer binomina "Marcusenius ntemensis" aut "Gnathonemus ntemensis".
  61. Hierarchia Catholica.
  62. Hierarchia Catholica
  63. Vicipaedia Latina.
  64. Hierarchia Catholica..
  65. 65.0 65.1 "Africa :: EQUATORIAL GUINEA". CIA The World Factbook 
  66. Vines, Alex (2009). Well Oiled: Oil and Human Rights in Equatorial Guinea (Anglice). Human Rights Watch. p. 9. ISBN 1564325164. Recuperatum die 19 Decembris anni 2012.
  67. "Equatorial Guinea's God" (Anglice). BBC. Die 26 Iulii anni 2003. Recuperatum die 26 Maii anni 2011.
  68. "Dioecesis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)
  69. Minahan, Iacobus (James) (2002). Encyclopedia of the Stateless Nations: A-C. Greenwood Publishing Group. p. 330. ISBN 0313321094.
  70. Gentilicio "Aequatoguineensis-e" confer binomina "Polyscias aequatoguineensis"aut "Begonia aequatoguineensis".
  71. "Guinea Aequinoctialis" (Lusice). Communitas Nationum Linguae Lusitanae. Recuperatum die 28 Novembris anni 2014.
  72. "Formação de professores e programas televisivos introduzem português na Guiné-Equatorial" (Lusice). Sol. Die 5 Februarii anni 2014.
  73. Gentilicio "Aequatoguineensis-e" confer binomina "Polyscias aequatoguineensis"aut "Begonia aequatoguineensis".
  74. "Obiang convierte al portugués en tercer idioma oficial para entrar en la Comunidad lusófona de Naciones" (Hispanice). Terra. Die 13 Iulii anni 2007.
  75. "Oficina de Información y Prensa de Guinea Ecuatorial, Ministerio de Información, Cultura y Turismo." (Anglice). Guineaecuatorialpress.com. Recuperatum die 5 Maii anni 2013.
  76. Creŏlus Annobonensis (Anglice). Ethnologue. Recuperatum die 15 Novembris anni 2010.
  77. "Formação de professores e programas televisivos introduzem português na Guiné-Equatorial" (Lusice). Sol. Die 5 Februarii anni 2014.
  78. "Equatorial Guinea Adds Portuguese as the Country's Third Official Language" (Anglice). PRNewsWire. Die 14 Octobris anni 2011. Recuperatum die 15 Novembris anni 2010.
  79. "El portugués será el tercer idioma oficial de la República de Guinea Ecuatorial" (Hispanice). Gubernatio Reipublicae Guineae Aequinoctialis. Recuperatum die 15 Novembris anni 2010.
  80. Proyecto de Ley Constitucional (Hispanice) (PDF). Gubernatio Reipublicae Guineae Aequinoctialis. Die 14 Octobris anni 2011. Recuperatum die 15 Novembris anni 2010.
  81. "Obiang convierte al portugués en tercer idioma oficial para entrar en la Comunidad lusófona de Naciones" (Hispanice). Terra. Die 13 Iulii anni 2007.
  82. "Portuguese will be the third official language of the Republic of Equatorial Guinea" (Anglice). Guinea Ecuatorial Press (die 20 Iulii anni 2010). Recuperatum die 5 Maii anni 2013.
  83. Maria Iesus (María Jesús) Nsang Nguema (Prensa Presidencial) (die 15 Octobris anni 2011). "S. E. Obiang Nguema Mbasogo clausura el Segundo Periodo Ordinario de Sesiones del pleno de la Cámara de Representantes del Pueblo" (Hispanice). Oficina de Información y Prensa de Guinea Ecuatorial (D. G. Base Internet). Recuperatum die 27 Martii anni 2012.
  84. "Assinado termo de cooperação entre IILP e Guiné Equatorial" (Lusice). Institutum Internationale Linguae Lusitanae. Die 7 Februarii anni 2012. Recuperatum die 27 Martii anni 2012.
  85. "Protocolo de Cooperação entre a Guiné-Equatorial e o IILP" (Lusice). Die 7 Februarii anni 2012. Recuperatum die 27 Martii anni 2017. Haec nota nexum ad textum tabularum formā PDF continet.
  86. "Formação de professores e programas televisivos introduzem português na Guiné-Equatorial" (Lusice). Sol. Die 5 Februarii anni 2014.
  87. "CPLP vai ajudar Guiné-Equatorial a "assimilar valores"" (Lusice). Expresso. Die 20 Septembris anni 2014. Recuperatum die 24 Novembris anni 2012.
  88. "Formação de professores e programas televisivos introduzem português na Guiné-Equatorial" (Lusice). Sol. Die 5 Februarii anni 2014.
  89. "Nota informativa: Missão da CPLP à Guiné Equatorial" (Lusice). CPLP. Die 3 Maii anni 2011. Recuperatum die 27 Martii anni 2012.
  90. "Equatorial Guinea. International Religious Freedom Report 2007". (Anglice). Ministerium Rerum Externarum Civitatum Foederatarum. Die 14 Septembris anni 2007. Recuperatum die 3 Maii anni 2010.
  91. Data ex Index civium (Hispanice). Recuperatum die 26 Aprilis anni 2012.
  92. Hierarchia Catholica.
  93. Hierarchia Catholica.
  94. Hierarchia Catholica.
  95. Hierarchia Catholica
  96. Hierarchia Catholica.
  97. Confer binomen "Diplasiolejeunea cogoensis".
  98. Vide articulum "Muni (flumen) apud Vicipaediam Latinam.
  99. Vicipaedia Latina
  100. Hierarchia Catholica.
  101. Vide articulum "Muni (flumen) apud Vicipaediam Latinam.
  102. "Dioecesis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)
  103. Hierarchia Catholica.
  104. PDG – per capita (PPP), Liber Factorum Mundanorum (Anglice), Procurationis Nuntiorum Centralis.
  105. "Equatorial Guinea" (Anglice). equatorialguinea.org. Servatum ex originali diē 3 Octobri anni 1999. Recuperatum diē 3 Maii anni 2010.
  106. HESS and AED Partner to Improve Education in Equatorial Guinea (Anglice). AED.org.
  107. Equatorial Guinea Minister Seeks Strong Ties With U.S. (Anglice). Voanews.com (pridiē Nonas Apriles anni 2010). Recuperatum diē 5 Maii anni 2013.
  108. Equatorial Guinea Minister Seeks Strong Ties With U.S. (Anglice). Voanews.com (pridiē Nonas Apriles anni 2010). Recuperatum diē 5 Maii anni 2013.
  109. Liber Factorum Mundanorum de exspectatione vitae (Anglice), Procurationis Nuntiorum Centralis. Recuperatum diē 24 Iulii anni 2014.
  110. "Equatorial Guinea" (Anglice). equatorialguinea.org. Servatum ex originali diē 3 Octobri anni 1999. Recuperatum diē 3 Maii anni 2010.
  111. Tentative Lists unesco.org.
  112. Equatorial Guinea – intangible heritage – Culture Sector (Anglice). UNESCO. Recuperatum diē 19 Ianuarii anni 2017.
  113. Memory of the World | United Nations Educational, Scientific and Cultural Organization (Anglice). Unesco.org. Recuperatum diē 19 Ianuarii anni 2017.
  114. everyculture.com (Anglice).
  115. Gentilicio "Aequatoguineensis-e" confer binomina "Polyscias aequatoguineensis"aut "Begonia aequatoguineensis".
  116. everyculture.com (Anglice).
  117. 117.0 117.1 117.2 117.3 Rossiter, Stuartus (Stuart) & Flower Ioannes (John). The Stamp Atlas. Londinii: Macdonald, 1986, pp.307-308. ISBN 0-356-10862-7 Lapsus in citando: Invalid <ref> tag; name "ross" defined multiple times with different content
  118. "Dioecesis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)
  119. nationalanthems.info (Anglice).
  120. Liber Factorum Mundanorum (Anglice), Procurationis Nuntiorum Centralis. "Equatorial Guinea" (Anglice), apud [3].
  121. web.archive.org (Anglice). Recuperatum diē 12/08/1998.
  122. Glossarium Anglico-Latinum a Gualterio Redmond
  123. Desmali (Hispanice).
  124. Africa in "Enciclopedia del cinema" (2003) (Italice) [archivun], commentatio ab Iosepho Gariazzo de Treccani. Pagina inspecta diē 17 Iulii 2013.
  125. Gentilicio "Aequatoguineensis-e" confer binomina "Polyscias aequatoguineensis" āaut "Begonia aequatoguineensis".
  126. Vox Lat., in Davidis Morgan Lexicon Anglico-Latinum, nondum editum.
  127. O’Mahony, Genovefa (Jennifer) (die 27 Iulii anni 2012). "London 2012 Olympics: how Eric 'the Eel' Moussambani inspired a generation in swimming pool at Sydney Games" (Anglice). Daily Telegraph. Archivatum ex originali diē 20 Aprilis anni 2005. Recuperatum diē 18 Decembris anni 2012.
  128. "'Paula the Crawler' sets record" (Anglice). BBC News. Diē 22 Septembris anni 2000. Recuperatum diē 18 Decembris anni 2012.

Nexūs externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Guineam Aequinoctialem spectant.
Guinea Aequinoctialis : geographica
Provinciae Guineae Aequinoctialis (cum urbibus principalibus)