Roman numeral 10000 CC DD.svg

Etymologia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Quomodo verba cognata 'matrem' significantia per linguas Indoeuropaeas diffusae sint. Charta ab Henrico van Loon anno 1921 adumbrata.

Etymologia (a verbis Graecis ἔτυμος 'verus' et λόγος 'ratio' compositum)[1] est necessaria linguisticae historicae pars, quae origines vocabulorum investigat. Quoniam quodlibet vocabulum signum linguisticum est, quo forma ("significans") et vis ("significatum") cohibentur, necesse est investigatio etymologica leges methodologicas phonologiae historicae significationumque vices quam accuratissime observet.

Constat etymologiam esse partem historiae morum. Ab investigatione originis linguae differt.

Genera etymologiarum[recensere | fontem recensere]

Etymologia originem vocabulorum in cultura et moribus investigat. Etymologi hodierni sciscitantur,

  1. quibus ex fontibus notionum lingua, e.g. Latina, vocabula sua hauserit quoque modo sibi asciverit;
  2. quibus relationibus vocabula linguae, e.g. Latinae, inter se constiterint;
  3. cuiusnam modi relationes exstiterint inter vocabula necessitudine historica cognata variarum linguarum eiusdem familiae.

Constat vocabula linguarum per certas vias circumscriptisque rationibus exsistere et augescere, quarum potissimae sunt hae:

  1. Mutuatio, qua nova vocabula asciscuntur vel in commerciis (e.g., amphora < ἀμφορᾶ, forma contracta accusativi ἀμφορέα [ἀμφορεύς]; cannabis < κάνναβις ; electrum < ἤλεκτρον) vel in contactibus culturarum (e.g., epistula < ἐπιστολή ; nauta < ναύτης ; poeta < πο(ι)ητής) vel in religione Christiana pervulgata (e.g. episcopus < ἐπίσκοπος ; monachus < μοναχός).
  2. Derivatio et compositio vocabulorum. Derivatio praecipue affixorum ope fit: praefixo con- in genus, -eris addito adiectivum congener factum est; suffixo derivativo -tor in stirpem ama- addito nomen agentis amator factum est; infixo -n- radici verbi frag- inserto stirps frang- tempus infectum indicans facta est; interfixo -i- intervallo radicum luc- et -fer inserto vocabulum compositum lucifer factum est. Olim nova vocabula per apophoniam facta sunt: radix tegendi (teg-o) per apophoniam et tog- (cf. toga) et tēg- (cf. tēgula) generavit.
  3. Imitatio significati (creatio onomatopoetica et phonaesthetica)

De etymologia hesterna[recensere | fontem recensere]

Isidorus Hispalensis docet etymologiam esse, cum vis verbi vel nominis per interpretationem colligitur. Apud eum antiquioresque paretymologiae et cognata falsa praeclara erant, sicut canis a non canendo vel lucus a non lucendo.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec symbola plerumque de etymologia hodierna disserit. Scriptores antiqui alia quoque vocabula proposuerunt, quibus etymologiam Latine reddere volebant, sicut derivationem (Plinius apud Servium, Aen. 9.706) et notationem (Cic., Top. 2.10); etiam veriloquium propositum est (Cic. Top. 8.35), sed haud multo successu.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]