Ecclesia Adventistarum Septimi Diei

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Ecclesia Adventistarum Septimi Diei est ecclesia Christiana protestantica ex Civitatibus Foederatis Americae pervenens. Ecclesiae Adventistarum Septimi Diei sunt multae doctrinae quae alteris Christianis heterodoxae videntur.

Historia[recensere | fontem recensere]

Ecclesia Adventistarum Septimi Diei annis quadraginta centesimi octogintesimi saeculi ex actu Villelmi Miller, qui pars eventi Secunda Experrectione Magna noti erat, exsurrexit. Miller textum Daniel 8, 14-16 Adventum Secundum Christi in vicio secundo die Octobris anni 1844 ponere interpretavit. Interpretatione sua confuata sectatores sui devertuntur. Adventistae, pars parva sectatorum Villelmi Miller, textum in Daniel prius intrationem Christi in sanctum sanctorum caeleste ("sanctuarium") in die Villelmo Miller calculato quam Adventum Secundum suum praedicere dixerunt. Studium magnum incipit a quo doctrinae Ecclesiae Adventistarum Septimi Diei formantur. Inter adventistas erant Iacobus White et uxor sua Helena G. White. Helenae G. White erant visiones multae per quas ab Adventistis propheta dicitur. Libri sui etiam hodie inte Adventistas Septimi Diei gratissimi sunt.

Doctrinae[recensere | fontem recensere]

Per doctrinas unicas suas Ecclesia Adventistarum Septimi Diei saepe cultus et secta dicitur.

Doctrinae orthodoxae protestanticae suae:

  • Iesus Christus est messias prophetatus et Filius Dei.
  • Deus est unus, id est tres personae equales in scopo et mente (Trinitas).
  • Homo salvatur a peccato accipens donum Dei per fidem in Iesu Christo et per sanguinem suam quae profudit in cruce. Facta bona hominum eum salvare non possunt. Facta bona vera sunt consequentia fidei in Christo. (Sola fide).
  • Biblia canonis protestantici (id est iudaici) sola fons doctrinarum est. (Sola scriptura).
  • Iesus Christus reveniet ad omnes homines iudicandos. Hoc eventum in medium afferunt.

Doctrinae heterodoxae suae:

  • Christianis est in septimo die, id est Dies Saturni, in ecclesiis adorare. Ille dies incipit in vespere Dies Veneris et finit in Die Saturni, quia Biblia dicunt. Reverentia illius diei erit sigillum Dei in die ultimo.
  • Anno 1844 Iesus Christus intravit in sanctuarium caeleste.
  • Baptismus est immersio, non roratio.
  • Anima non est spiritus hominis. Anima est corpus hominis et spiritus combinata, id est ens vivum; immortalis non est. Mortui ergo spiritu perdito non vivunt, ne corporaliter neque in caelo aut inferno. Mortui resurgentur in die ultimo quando Deus corpus et spiritum reuniet.
  • "Infernus" non est locum torturae aeternae peccatorum neque regnum Diaboli. Biblia dicit infernum destructionem peccatorum in die ultimo.
  • Etiam Christianis est leges cibi Veteris Testamenti adhaerere.
  • Donum prophetiae etiam hodie datur hominibus, exempli gratia Helenae G. White.

Doctrinae protestanticae quae disputantur, sed inter Adventistas docentur: