Secta Siitica
Secta Siitica (Arabice شيعة šīʿa, "factio (sc. Ali)") est altera fidei Islamicae praeter Sunniticam, quam inter 130 000 000 et 190 000 000 circiter Musulmanorum terrae sequuntur; quod omnium circa 15 centesimas est.[1] Regio quam incolunt aliquando luna Siitica appellatur.
Siitae docent Ali filium Abu Talib, generum Machometi, eo successum esse ut primum Musulmanorum imamum, negantque tres primos caliphas Sunniticos, scilicet Abubacer et Omar et Osmanum, secundum leges fuisse.[2] Nulla historia maioris Siitis erat momenti quam martyrium Husaini filii Alis, qui anno 680 apud oppidum Carbalam Iraquensem cecidit, cum contra Sunnitas dimicaret.
Tres praecipuae sunt sectae Siiticae scholae. Maxima duodenaria (اثنا عشرية iṯnāʿašarīyya) vocatur, quia duodecim imamos agnoscit, cuius sectatores in Irania, Atropatene, Iraquia, Baharina, Libano, alibi vivunt. Multo pauciores sunt Siitae septenarii sive Ismaelitae, qui in Pakistania, India, Syria, Afgania habitant. Postremo quintarii sive Zaiditae enumerarentur, qui Iemeniam septentrionalem incolunt.
Notae[recensere | fontem recensere]
- ↑ pewforum.org
- ↑ Tabatabae 1979: 41–44.
Nexus externi[recensere | fontem recensere]
- Aalulbayt Global Information Center, www.al-shia.com.
- Imam Al-Khoei Foundation, www.al-khoei.org.
- Roshd Islamic, de Siiticis, www.roshd.org.
- Online Community Portal For Sunni-Shia, www.shia-online.com.
- Shia Search Website, www.shiasearch.net.
- SHIACODE.COM -Shia Islamic Guide, www.shiacode.com.