Ibrahima Kassory Fofana

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Ibrahima Kassory Fofana
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1954; Forécariah
Patria: Guinea

Officium

Officium: President of Guinea
Munus: Politicus

Ibrahima Kassory Fofana (Forécariah in urbe[1] anno 1954 seu 1955 natus)[2] est politicus Guineae.

Alumnus est instituti polytechnici Conakriensis ubi oeconomiae studuit. Iuxta ministeria co-operationis internationalis et evolutionis a principio operam dedit,[2] sed anno 1990 director subventionum publicarum, 1994 (iussu praesidis Lansana Conté) magister operum publicorum, 1996 consiliarius a vectigalibus societatibusque publicis iuxta primum ministrum Sidya Touré. Minister vectigalium ab 1997 meruit usque in 2000. Quo anno, inimicitia praesidis surrecta, exsilium petivit Dakar ad urbem, deinde Vasingtoniam, ubi studia apud universitatem Americanam persecutus est. In patriam anno 2009 reditus praesidatum vano petivit. Socius denuo praesidis Alpha Condé mense Aprili 2014 minister subventionum consocietatumque publicarum privatarum factus est.

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]