Crustulum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Pyxis variorum crustulorum

Crustulum[1] est parvum crustum seu placenta, plerumque plana, rotunda et dulcis. Crustulum hodie commune constat ex farina, saccharo, atque oleo vel butyro. Saepe socolata, fructus passi, nuces adduntur.

Horatius in Sermonibus suis scripsit crustula fuisse incitamentum disciplinae puerorum:

praeterea, ne sic ut qui iocularia ridens
percurram—quamquam ridentem dicere verum
quid vetat? ut pueris olim dant crustula blandi
doctores, elementa velint ut discere prima[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Thesaurus Linguae Latinae (1900– ), apud De Gruyter; Charlton T. Lewis, Carolus Short, A Latin Dictionary (Oxonii, 1879) textus; Oxford Latin Dictionary ed. P. G. W. Glare (Oxonii: Clarendon Press, 1968–1982); Davidis Morgan et Patricii Oeni Neo-Latin Lexicon (2018).
  2. Quintus Horatius Flaccus, Sermones 1.1.23–26.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad crustula spectant.
Lucunculus Haec stipula ad alimentum spectat. Amplifica, si potes!