Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png

Cithara Hispanica

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Cithara Hispanica[1][2][3] (ex verbo Graeco κιθάρα), usitate cithara tantum appellata, est instrumentum musicum familiae chordophonorum, ligno factum nervisque aut nylonis aut chalybis aptum. Citharis hodiernis antecesserunt testudo, vihuela, cithara Renascentiae quaternis cursibus apta, et cithara Aetatis Barocae quinis cursibus apta, quarum omnes evolutionem hodierni instrumenti senis nervis apti impulerunt.

Hodie sunt tres praecipua citharae acusticae genera: cithara classica (cithara nervis nylonis apta), cithara acustica nervis chalybis apta, et cithara vertice arcuato praedita. Tonus citharae acusticae a motu nervorum efficitur, a corpore instrumenti amplificatus, quod pro camera resonante est. Homines citharam classicam saepe pro instrumento solo modo digitis tacto? late patente psallant.

Nervi hos tonos generant:

  • Primi nervi: E
  • Secundi nervi: B
  • Tertii nervi: G
  • Quarti nervi: D
  • Quinti nervi: A
  • Sexti nervi: E

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Kircheri Musurgia Universalis (1650), e.g. 4.2, Iconismo 7 (inter paginas 476 et 477).
  2. PONS Wörterbuch des neuen Lateins: Deutsch-Latein [editio Theodisca Lexici recentis Latinitatis] (Klett. ISBN 3-12-517522-4) — cithara Hispanica et citharista.
  3. Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda, 2009.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Bacon, Tony. 1997. The Ultimate Guitar Book. Novi Eboraci: Alfred A. Knopf. ISBN 0375700900.
  • Bacon, Tony. 2012. History of the American Guitar: 1833 to the Present Day. Backbeat. ISBN 1617130338.
  • Denyer, Ralph. 1992. The Guitar Handbook. Praecipui contributores Isaac Guillory et Alastair M. Crawford. Praefatio Robertus Fripp. Londinii et Sydneiae: Pan Books. ISBN 0679742751, ISBN 0-330-32750-X.
  • Farmer, Henry George. 1930. Historical Facts for the Arabian Musical Influence. Ayer. ISBN 040508496X.
  • French, Richard Mark. 2012. Technology of the Guitar. Praefatio Robert Fripp. Novi Eboraci et Heidelberg: Springer Verlag. ISBN 1461419204.
  • Gioia, Joe. 2013. The Guitar and the New World: A Fugitive History. State University of New York Press. ISBN 1438446179.
  • Kasha, Michael. 1968. "A New Look at The History of the Classic Guitar." Guitar Review 30.
  • Sethares, William A. (2011). "Alternate Tuning Guide". Madison, Wisconsin: University of Wisconsin; Department of Electrical Engineering 
  • Strong, James. 1890. The Exhaustive Concordance of the Bible. Cincinnati: Jennings & Graham.
  • Summerfield, Maurice J. 2003. The Classical Guitar: Its Evolution, Players and Personalities since 1800. Ed. 5a. Blaydon on Tyne: Ashley Mark. ISBN 1872639461.
  • Wade, Graham. 2001. A Concise History of the Classic Guitar. Mel Bay. ISBN 078664978X.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad citharam Hispanicam spectant.