Anaemia[1] (a Graecoἀναιμία 'carentia sanguinis') est deminuta sanguinis facultas oxygenium transferendi, saepe indicium morbi. Et generatione erythrozytorum reducta et aucta deiectione et mala distributione in corpore haec deminutio explicetur. In anaemiis diagnoscendis cognitio multitudinis haemoglobini et in sanguine et intra erythrozytos, atque voluminis erythrozytorum momenta habent.
Anaemia est symptoma, deminutionem multitudinis haemoglobini indicans. Non semper, sed saepissime numerus quoque erythrocytorum reductus est. Causae variae notae sunt, generatim inter mala erythrocytorum formatione reducta, nimio plus detractionis vel latatione in splenem (→splenomegalia) dividitur?. Igitur anaemia detrimentum corporis sive vulnerum sive morbi causa indicat, per exempla:
Beutel, G., et alii. 2003. Anämie auf einen Blick. Stutgardiae: Thieme Verlag. ISBN 9783131378811.
Kraus, L. A. 1844. Kritisch-etymologisches medicinisches Lexikon. Ed. 3a. Gottingae: Verlag der Deuerlich- und Dieterichschen Buchhandlung.
Wick, M., et alii. 2002. Eisenstoffwechsel, Anämien: Diagnostik und Therapie: Neue Konzepte bei Renaler Anämie und Rheumatoider Arthritis. Vindobonae: Springer Verlag. ISBN 9783211838020.