Mamady Youla

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Wikidata Mamady Youla
Res apud Vicidata repertae:
Mamady Youla: imago
Mamady Youla: imago
Nativitas: 5 Novembris 1961; Conakry
Patria: Guinea

Mamady Youla (Forécariah[1] aut Conakry[2] in urbe anno 1961 natus) est negotiator Guineënsis et ab anno 2015 usque in 2018 primus minister patriae.

Alumnus est universitatis Abidjanensis atque Institutum Studiorum Vectigalium, Oeconomicorum, Argentariorum Massiliae in urbe. Octo annos apud argentaria centralis rei publicae Guineënsis operam dedit. Deinde societates mercatorias electricitatis et fodinarum direxit. Portum Conakriensem annis ab 1999 ad 2003 administravit. Eodem fere tempore consiliarius meruit iuxta ministros regiminis Guineënsis. Direxit ille primus mercatoriam societatem internationalem Guinea Alumina Corporation ab anno 2004 praesesque fuit camerae fodinarum Guineënsium ab anno 2012; quae munera usque in 2015 implevit. Hoc anno praeses Alpha Condé, comitiis rursus victor, eum ad officium primi ministri convocavit.

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]