Malaria

Latinitas bona
E Vicipaedia

Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.

Plasmodium, quod malariam efficit

Malaria[1] sive febris tropica[2] est morbus contagiosus a culicidis latus in hominibus et aliis animalibus a protistis (microorganismis) generis Plasmodii effectus. Protistae primum iecur inficiunt, tum parasiti intra erythrocytos habitant, indicia efficientes inter quae usitate febris et capitis dolor, in casibus gravissimis ad comam vel mortem progredientes. Morbus est longe lateque diffusus in regionibus tropicis et subtropicis in amplo secundum aequatorem tractu, inter quem multum Africae, Asiae, et Americae.

Quinque species Plasmodii homines inficere per anopheles et vicissim ab hominibus transmitti possunt. Malaria severa plerumque a P. falciparo efficitur, cum morbo a P. vivace, P. ovali, et P. malariae effectui plerumque sit forma lenior, quae raro interficit. P. knowlesi, species zoonotica in Asia Meridio-Orientali praevalens, malariam in Macacis, sed etiam inflammationes severas in hominibus efficere potest.

Malaria in regionibus tropicis viget quia maiores pluviae quantitates, temperaturae constanter altae, et humiditas alta, cum aquis stagnantibus, in quibus larvae culicum ibenter maturescunt, circumiectum qui eis procreationis continuae causa necesse est praebent. Transmissio morbi imminui potest morsibus culicum per distributionem conopium, retium culicum usumque insectifugae prohibendis, vel rationibus culicum cohibitarum, sicut insecticidis sparsis campisque aquae pigris siccatis.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Malaria quartana, Malaria ovale, Malaria non specificata": Stetoskop
  2. "Febris tropica, Malus aër, Morbus palustris": In Soc. Lat. (Helf.) apud Morgan.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Bynum, W. F., et C. Overy. 1998. The Beast in the Mosquito: The Correspondence of Ronald Ross and Patrick Manson. URL. Wellcome Institute Series in The History of Medicine. Rodopi. ISBN 978-90-420-0721-5.
  • Packard, R. M. 2007. The Making of a Tropical Disease: A Short History of Malaria. URL. Johns Hopkins Biographies of Disease. Johns Hopkins University Press. ISBN 978-0-8018-8712-3.
  • Shah, S. 2010. The Fever: How Malaria Has Ruled Humankind for 500,000 Years. URL. Londinii: Macmillan. ISBN 978-0-374-23001-2.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad malariam spectant.

Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes!