Roman numeral 10000 CC DD.svg

Erosio

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Suchonae ripa, ipsa ab erosione fluviali formata, a pharangio disrumpitur

Erosio[1] sensu stricto est saxorum et solorum ab amnibus aquae destructio. Pharangia, valles fluviales aliaque formae litorales erosionis fructus sunt. Sensu latiore destructio a ventis vel a glaciariis vel a fluctibus marinis erosio nominatur (vide denudatio).

Aqua fluens non vi chemica, ut ferrum corrodit, sed impetu mechanico et particulis, quas fert, humum et saxa diluit. Si velocitas aquae fluentis magnitudine quadam minor est, materies non diluitur; sed torrentes citi et fortes alveum et litora erodunt. Plantarum radices erosionem prohibent, sed humus a plantis denudatus facile ab imbribus erodi incipit.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Boardman, John, et Jean Poesen, eds. 2007Soil Erosion in Europe. Chichester: John Wiley & Sons. ISBN 978-0-470-85911-7.
  • Mainguet, Monique, et Frédéric Dumay. 2011. "Fighting wind erosion: One aspect of the combat against desertification." Les dossiers thématiques du CSFD, Aprilis. CSFD/Agropolis International. Textus interretialis.
  • Montgomery, D. R. 2007. "Soil erosion and agricultural sustainability." Proceedings of the National Academy of Sciences 104, no. 33 (8 Augusti): 13268–72. Bibcode:2007PNAS..10413268M. doi:10.1073/pnas.0611508104. PMC 1948917. PMID 17686990. Textus interretialis.
  • Montgomery, David. 2008Dirt: The Erosion of Civilizations. Berkeleiae: University of California Press. ISBN 978-0-520-25806-8.
  • Vanoni, Vito A., ed. 1975. "The nature of sedimentation problems." Sedimentation Engineering. ASCE Publications. ISBN 978-0-7844-0823-0.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad erosionem spectant.
Wiktionary-ico-de.png Vide erosionem in Victionario.