Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas bona

Savana

E Vicipaedia
(Redirectum de Savanna)
Salire ad: navigationem, quaerere
Savana herbosa ad radices Ol Doinyo Lengaï montis igniferi Tanzaniae.
Savana arborum generis Acaciae in parte meridiana Fada N'Gourma Burkinae Fasonis.
Savana tropica in Australia septentrionali.

Savana[1][2] seu savanna[3] (verbum Taíno mutuatum) est oecosystema terrae gramineae ubi arbores tam parvae sunt adeoque latis spatiis inter se distant, ut tegimen non claudatur. Tegimen apertum satis lucis solum accedere sinit ut continuae sustineantur herbae, quae praecipue in graminibus C4 consistunt.[4] Aliquae classificationis rationes savanas terrarum graminearum agnoscunt, ubi arbores absunt.[5]

Clima savanense plerumque est calidum per annum. Sunt duo tempora anni: tempus siccum et tempus humidum; hoc quinque usque octo menses, illud quattuor adusque septem durat.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Cf. nomen biologicum Eotetranychus savanae. Vb. adiect. "savanensis": cf. nomen biologicum Xyris savanensis
  2. "Zavana": Petrus Martyr, De orbe novo decades 3.3 cap. 2
  3. William T. Stearn, Botanical Latin, ed. 3a. (Londinii: David & Charles, 1983), 503.
  4. Werner, Walker, et Stott 1991.
  5. Grass savanna, Britannica Online Encyclopedia.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • "Savána" in Friederici, Georg. 1947. Amerikanistisches Wörterbuch. Hamburgi: Cram, De Gruyter. Pp. 561-562
  • Werner, Patricia A., B. H. Walker, et P. A. Stott. 1991. Introduction. In Werner, Patricia A., ed. Savanna Ecology and Management: Australian Perspectives and Intercontinental Comparisons. Oxoniae: Blackwell Publishing. ISBN 9780632031993.

Nexus interni[recensere | fontem recensere]