Roman numeral 10000 CC DD.svg

Hippalus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Monsonii nimbi in iugo Vindhya (Sanscritice विन्‍ध्य), in media India.

Hippalus[1] (Graece ἵππαλος)[2] sive ventus monsonius[3] tetrachordos aereus aestus in terrestri atmosphaera dispari agitatione inter continentem aut continentes et marium aquas efficitur. Zona monsonica intertropicalis spectabilis Asia est. Aestivis Hemisphaerii Septemtrionalis mensibus hippalus madidus, sed hiemalibus mensibus siccus est. Monsoniorum ventorum directio medio anno variat.

Hippalus a nomine Hippali derivari censetur gubernatoris navium qui, primus Graecorum, usum huius venti ad navigationem oceani Indici invenerit.[4] Monsonius ab Arabico موسم per Indicas linguas derivatur. Vicissim Arabicum vocabulum موسم a Semitica radice vsm 'signare' oritur, quia ventos in Mari Arabico, mutantes secundum tempus anni, describebat.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Plinius, Naturalis historia 6.104
  2. Periplus Maris Rubri 57 (si vera lectio est)
  3. Davidis Morgan et Patricii Oeni Neo-Latin Lexicon (2018). Cf. «monzón» in Iosephi Ioannis del Col Diccionario Auxiliar Español-Latino, pg. 711. Sinu Albo, apud Institutum Superius cui nomen «Ioannes XXIII», 2007 (Hispanice)
  4. Periplus Maris Rubri 57