Roman numeral 10000 CC DD.svg

Milium

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Follis milio plenus cum inscriptione Tamulica

Milium est frumenti genus, quod e Panico producitur. Durum est, avibus multis iucundissimum, et, ut antiqui aiunt, usque ad centum annos servari potest, si ab humore custodiatur[1]. Puls e milio candida conficiebatur, interdum et panis, praecipue in Campania, ut Plinius[2] et Columella dicunt[3]. Panis e milio, ante quam refrigescat, sine fastidio absumi potest, ut Columella putat[4].

Milium (illuminatio e Tacuino sanitatis Parisiensi)

...et milio venit annua cura,

dicit Vergilius[5].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Plinius Hist. nat. XVIII 307 (Varronem citans).
  2. Hist. nat. X 100.
  3. Rei rusticae libri, II 9, 19.
  4. Ibidem.
  5. Georgica, I 216.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

P literature.svg Haec pagina verba incorporat ex Aegidii Forcellini Lexico Totius Latinitatis, 1775. Versio interretialis