Psychologia
Psychologia (-ae, f.) est academica et applicata disciplina scientifica quae rationes mentis ac morum cognoscit. Psychologia immediatum? scopum? intellegendorum individuorum atque globorum habet et statuendis generalibus principiis et investigandis specificis casibus, et secundum multas versiones, ultimo animo intendit societati prodesse. Hoc campo, professionalis factitans aut investigator psychologus nuncupatur, et velut scientificus socialis, moris, aut cognitivus describi potest. Psychologi munera rationum mentis in singulis ac societatibus intellegere conantur, dum etiam physiologicos ac neurobiologicos rationes subiacentes sub quibusdam cognitivis functionibus et moribus investigant.
Inter notiones a psychologis investigatas sunt perceptio, cognitio, attentio, motus animi, phaenomenologia, motivatio, rationes cerebri, personalitas, mores, et relationes interpersonales. Variorum generum psychologi etiam inconscium considerant. Psychologi ratione empirica utuntur ad inferendas causales et correlationales relationes inter psychosocialia variabilia. Empiricarum et deductivarum rationum usui addentes, aut dissidentes, aliqui, praesertim clinici et consiliarii psychologi, aliquando symbolica interpretatione et aliis inductivis technicis confidunt. Psychologia "scientia media" descripta est, quia psychologica inventa investigationi et conspectibus e scientiis socialibus, scientiis naturalibus, medicina, et humanitatibus, tali philosophia, conectuntur.
Donec psychologica gnaritas taxationi psychologicae et valetudinis mentis psychopathologia psychotherapiae applicari solet, etiam ad intellegenda et solvenda quaestiones in multis dissimilibus activitatis humanae sphaeris? dirigitur. Plerique psychologi aliquae therapeutici muneris genera complectuntur, intra clinicum, consiliarium, vel scholarem ambitum ea colentes. Multi scientificas investigationes de ampla varietate quaestionum relatarum ad rationes moresque mentis faciunt, et usitate in facultatibus psychologiae operantur aut in aliis academicis complexibus (e.g. in scholis medicis et nosocomiis) docent. Aliqui in industrialibus organizationalibusque complexibus aut in aliis regionibus laborant, inter quas psychologia progressionis humana artes athleticae, psychologia valetudinis, et psychologia mediorum, non minus quam in explicationibus forensibus atque aliis aspectibus legitimis.
Index |
Etymologia[recensere]
Vocabulum psychologia ad verbum 'studium animae' significat, quia ψυχή 'flatum, spiritum, animam' et -λόγος 'studium' aut 'investigationem' significat. Latine vocabulo psychologia primum usus est Marcus Marulo, humanista et Latinista Croatus, in libro Psichiologia de ratione animae humanae saeculo quinto decimo exeunte aut saeculo sexto decimo ineunte. Prima cognita vocabuli psychology Anglice mentio fuit Stephani Blancardi anno 1694 in The Physical Dictionary, ubi verbum ad anatomiam, quae de corpore agitur, et psychologiam, quae de anima agitur, refert.
Historia[recensere]
Psychologiae studium philosophico in ambitu originem trahit ab antiquis civilizationibus Aegypti, Graeciae, Sinarum, Indiae et Persiae. Historiographi antiquorum Graecorum philosophorum scripta, inter quae Thalis, Platonis et Aristotelis (praesertim tractatus De anima), putant primum significativum corpus locuples in Occidente de psychologica cogitatione. Tam antique quam saeculo IV a.C.n., Graecus physicus Hippocrates theoriam condidit ut morbis mentis physicae, potius quam divinae, naturae erant.
Structuralismus[recensere]
Germanus physicus Gulielmus Wundt psychologicam repertionem intra laboratorii ambitum introduxisse creditur. "Psychologiae experimentalis pater" appellatus, primum laboratorium psychologicum in Alma Matre Lipsiensi anno 1879 condidit. Gulielmus Wundt animum attendit ad rumpendos processus mentales in basicissima elementa, partim incitatus analogiā cum recentibus profectibus in chemia et eius prospera investigatione de elementis ac materiae structura. Quamquam ipse Wundt structuralista non erat, eius discipulus Eduardus Titchener, celeber homo in primaeva Statunitensi psychologia, structuralista cogitator erat, oppositus functionalisticis appropinquationibus.
Functionalismus[recensere]
Functionalismus formatus est velut reactio contra structuralisticae cognitionis scholae theorias et valde affectus est opere Statunitensis philosophi, scientifici et psychologi Gulielmi James. Gulielmus James ut psychologia practicum valorem habere deberet et ut psychologi quomodo mens operari hominum beneficio posset invenire deberent sentivit. In cuius libro Principia Psychologiae, anno 1890 edito, quaestionum multis fundamenta peperit quas psychologi secutis annis explorarent.Inter alios functionalistas cogitatores sunt Ioannes Dewey et Herveus Carr.
Alii saeculi XIX contributores huic campo sunt Germanus psychologus Hermannus Ebbinghaus, antecessor in experimentali memoriae studio, qui quantitativa exemplaria actus discendi et oblivionis in Universitate Berolinensi evolvit; et Russo-Sovieticus physiologus Ioannes Pavlov, qui in canibus processum discendi postea "coërcitionem classicam" nuncupatum invenit atque hominibus eum applicavit.
Ineunte decennio 196, technicae experimentales antea a Gulielmo Wundt, Gulielmo James, Hermanno Ebbinghaus et aliis positae reiteratae sunt, quia psychologia experimentalis magis magisque cognitivista, scilicet in informatione ac tractatione versata, facta est, et, denique, partem amplioris scientiae cognitivae constituit. Primis annis, haec evolutio revolutionaria visa est, quia non solum respondebat sed reegit in cogitationis nixus, inclusis psychodynamica et moratismo, qui praeterea evoluti erant.
Psychoanalysis[recensere]
Moratismus[recensere]
Humanismus[recensere]
Gestaltismus[recensere]
Exsistentialismus[recensere]
Cognitivismus[recensere]
Disciplinae[recensere]
- Methodologia
- Neuropsychologia
- Psychoanalysis
- Psychologia generalis
- Psychologia progressionis
- Psychologia societatis
Vide etiam[recensere]
- Index organizationum psychologicarum
- Index psychologorum
- Opus sociale
- Philosophia psychologiae
- Psychotherapia gregum
- Psychologia mediorum
Notae[recensere]
Nexus externi[recensere]
| Vicimedia Communia plura habent quae ad psychologiam spectant. |
- American Psychological Association, www.apa.org
- Association for Psychological Science, www.psychologicalscience.org
- Discovering Psychology, The History of Psychology:Contemporary Foundations (2001), psychology.okstate.edu
- The Florida State University, Psychology: History (2011), www.psy.fsu.edu
- In-Mind: Quarterly Magazine for Social Psychology (Anglice)
- Logicortex (Hispanice)
- Psychologia, situs generis wiki externus
| Archaeologia · Civilitas · Geographia · Historia · Ius · Linguistica · Oeconomia · Philosophia · Psychologia · Sociologia | |
| Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes! |