Roman numeral 10000 CC DD.svg

Perceptio

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Perceptio est operatio sensus vel mentis humanum.

Franciscus Baco de perceptione definivit in suo De dignitate et augmentis scientiarum:

Percipit corpus meatus quibus se insinuat, percipit impetum alterius corporis cui cedit. Aer vero Calidum et Frigidum tam acute percipit, ut eius perceptio sit longe subtilior quam tactus humanus. Quihuic contemplationi animum adiecerunt, longuis quam per est provecti sunt, et sensum corporibus omnibus tribuerunt. At debuerant differentiam perceptionis et sensus non tentum in comparatione sensibilium ad insensibilia explorare, verum etiam in corpore ipso sensibili anima advertere quid causa sit cur tot actiones expediantur absque omni tamen sensu.

Et Renatus Cartesius apud Principia philosophiae:

Omnis modi cogitandi, quos in nobis experimur, ad duos generales referri possunt, quorum unus est perceptio, sive operatio intellectus. Nam sentire imaginari et pure intelligere sunt tantum diversi modi percipiendi.

Sed Benedicti de Spinozae Tractatus de intellectus emendatione, Parte IV. De diversis percipiendi modis, qualitales perceptionum distinxit sic:

I. Est perceptio, quam ex auditu aut ex aliqio signo, quod vocat ad lpacitum, habemus. II. Est perceptio, quam habemus ab experientia vaga, hoc est, ab experientia, quae non determinatur ab intellectu, sed tantum ita dicitur, quia casu sic occurrit, et nullum aliud habemus expermemtum, quod hos oppugnat, et ideo tanquam inconcussum apud nos manet. III. Est perceptio ubi essentia rei ex alia re concluditur sed non adaequate; quod fit, cum vel ab aliquo effectu causam colligimus, vel cum concluditur ab aliquo universali, quod semper aliqua proprietas concomitar. IV. Deinde perceptio est, ubi res percipitur per solam suam essentiam, vel per cognitionem suae proximiae causae.

Etiam Godefridus Guilielmus Leibnitius in De Monade: "Status qui multitudinem augmentat et repaesentat unitate seu substantia solum Perceptionem appellatur quam ex aperceptione se ex conscientia distingere necesse est. Sed computata nihilo est perceptio quae non cognoscetur." Et "perceptiones minores, vel perceptiones insensibiles" in suo Scripto novo appellavit.

Et Gabriel Marcel perceptionem internam, id est conscientiam distinxit ex perceptione externa.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]


stipula Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!