Humanismus
E Vicipaedia
Humanismus est philosophia renascentiae quae in primis ad hominem singularem spectat, ad eius valores et dignitatem spectat. Principia huius philosophiae sunt tolerantia, libertas sentiendi qui valores societatem hominum temperent. Qui humanismum sequuntur "humanistae" appellantur.
Humanistae antiquitatem magni aestimabant. Eius mores leges etc. usurpare volebant. Multi humanistae Latine scribebant et loquebantur. Latinitatem classicam restituebant. Nomina seu personarum seu geographica ex linguis vulgaribus in Latinum vel Graecum convertebant. Populorum et terrarum origines antiquos invenire conabantur.[1]
Humanismus etiam origo facta est humanitariarismi et humanitarii belli iuris.
Humanistae [recensere]
- Johannes Rak natus in Sommerfeld, appellatus Iohannes Aesticampianus
- Philippus Schwarzerd, appellatus Philippus Melanchthon