Voluptas
Voluptas est conscientiae status dolori contrarius. Cicero quidem scripsit: "Omne id quo gaudemus voluptas est, ut omne quo offendimur dolor." Inter genera voluptatis sunt amor, atmandanda, exstasis, euphoria, felicitas, gaudium, gloria, oblectatio. Psychologia et biologia mechanismum voluptatis dolorisque agnoscunt fundamenta esse omnium morum biologicorum specierum.
Fons multarum rerum voluptabilum est impulsus biologicus ad se saturandum: manducando, defaecando, dormiendo, quiescendo, ludendo, exercendo, masturbando, purgando, loquendo, amando, futuendo. Experientiae autem etiam volutabiles? habentur quae e societate concipiuntur: adparitio, amicitia, agnitio, gloria, gratia. Gustatus rerum culturae et "activitatum" socialium, sicut artium bellarum, museorum, et litterarum, etiam saepe res voluptatis habentur.