Severinus Kierkegaard

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Severinus Kierkegaard (natus Hafniae in urbe Danorum in Zelandia insula sita 5 Maii anno 1813., ibidem mortuus 11 Novembris 1855.) Iutus philosophus erat. Ab illo putare solitum est sectam existentialisticam esse profectam.

Severinus Kierkegaard

Severinus Kierkegaard vitam hominum in unam ex tribus abituram esse viis voluit: homines enim sibi imponere posse aut vitam aestheticam, quae esset vita, qua in diem viverent fugientem neglegentes futuri et praeteriti temporis, aut vitam ethicam, quae esset vita quasi patris familias unam tantum diligentis mulierem, aut vitam fidei, cuius exemplum esset Abraham, vir totus conversus ad numen divinum. Inter quas vitae vias non posse fieri mediam: nam vitam hominum non esse et hoc, et illud, sed aut illud, aut hoc. Ab isto vero aut hoc, aut illo nasci illam sollicitudinem animi, quam Severinus Kierkegaard angorem dixit.

Wikiquote-logo.svg Vicicitatio habet citationes quae ad Severinum Kierkegaard spectant.
Exsistentialistae

Ioannes Paulus Sartre | Albertus Camus | Martinus Heidegger | Ioannes Georgius Gadamer

Instrumenta personalia
Spatia nominalia
Variantes
Actiones
Navigatio
communitas
Arca ferramentorum
Linguis aliis