Abraham Arden Brill

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
A. A. Brill
Psychanalystae sex anno 1909 iuxta Universitatem Clark picti. Sedentes, a sinistra parte observanti, Sigismundus Freud, G. Stanley Hall, Carolus Jung; stantes, A. A. Brill, Ernestus Jones, Alexander Ferenczi

Abraham Arden Brill, qui libris suis nomen praefixit A. A. Brill (natus die 12 Octobris 1874 in Kańczuga Imperii Austrohungarici; mortuus Novi Eboraci die 2 Martii 1948) fuit medicus et psychanalysta qui primus opera Sigismundi Freud et Caroli Jung Anglice vertit.

Annum quintum decimum agens solus et sine pecunia in Civitates Foederatas anno 1889 immigravit. Apud Universitatem Neo-Eboracensem et Universitatem Columbiae studuit ubi 1904 gradum doctoris artis medicae meruit. Inter annos 1902 et 1908 Turici in Clinico Psychiatrico Burghölzli discipulus Eugenium Bleuler, Carolum Abraham et Carolum Jung cognovit, qui eum de opere Sigismundi Freud docuerunt. In Civitates Foederatas reversus anno 1909 ipse Jung, Freud et Alexandrum Ferenczi apud Universitatem Clark recepit.

Opera[recensere | fontem recensere]

  • 1913 : Psychanalysis: Its Theories and Practical Application; 2a ed., 1918 Ed. 1a apud archive.org Ed. 2a
  • 1921 : Fundamental Conceptions of Psychoanalysis
Versiones

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Nathan G. Hale: The rise and crisis of psychoanalysis in the United States: Freud and the Americans 1917-1985. Oxford University Press, New York 1995

Nexus externi[recensere | fontem recensere]