Informatica
| Porta·Vicipaediae · Technologia |
|---|
|
|
Informatica (-ae, f.) dicitur scientia vel ars de computatris programmandis et de informationibus structis. Programmatura, quae in multis linguis dicitur software, constat in omnibus partibus computratris intangibilibus. Oportet igitur hoc sensu informaticam a scientia machinali de computatris armaturis distinguere.
--Edsger Wybe Dijkstra[1]
Informatica omnes vitarum nostrarum aspectus hodie afficit, quia computatra omnes homines civitatesque per "financialia," interretialia, et "communicationalia" mundi systemata attingunt.
Index |
[recensere] Origo
Verbum informatica[2] coniungit verba informatio et automatica. Termini Anglici computer science et information systems, Francogalli informatique idem significant.
[recensere] Algorithmus: instrumentum informaticae
Informaticae finis est informationis organizatio, logica, mathematica, physica, electronica utendo, ut computatra melius gubernentur, res requisitae citius inveniantur, communicatio efficienter agatur, et capacitas rerum servandarum augmentetur.
Ad tales res efficendas, ingeniarii comminiscunt meliores algorithmos. Algorithmi sunt partes processus minimae quas ingeniarii informaticales maxime animadvertunt. Ingeniarii informatici etiam alias res maximi momenti comminiscunt, sicut systemata linguarum computatralium, systemata interretialia et telephonica distribuita, et systemata clavium computatralium securarum.
[recensere] Vide etiam
- Communicatio (informatica)
- Glossarium verborum computatralium
- Museum informaticum
- ROM hacking
- Systema administrativum computatrale
[recensere] Notae
- ↑ "Computer Science is no more about computers than astronomy is about telescopes."--Edsger Wybe Dijkstra
- ↑ E lingua francogallica, vid. e. g. DICCIONARIO DE LA LENGUA ESPAÑOLA—Vigésima segunda edición. "El vocablo Informática proveniente del francés informatique, acuñado por el ingeniero jelaro Philippe Dreyfus en 1962, acrónimo de las palabras information y automatique." E commentario ex Wikipedia Hispanica, 1 Ianuarii 2008.
| Haec stipula ad informaticam spectat. Amplifica, si potes! |