Portus Alacer (Brasilia)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Portus Alacer
Brasilia
Civitas Fluvius Magnus Meridionalis
Gentilitium: Portoalacrensis, -e
sive Portalegrensis, -e
Condita die: 26/03/1772
Praefectus: Ioseph Fortunati
(Lusitane: José Fortunati)
Area: 496,8 km² (IBGE/2003)
Incolarum numerus: 1.428.696 (IBGE/2000)
PIB: R$ 10.164.445.391 (1997)

Portus Alacer (Lusitane: Porto Alegre) est urbs in Brasilia Meridiana, caput provinciae Fluvii Magni Meridionalis, et emporium magnum sedesque oeconomica, urbana, et publica maxima in Brasilia Meridiana.

Portus Alacris est nomen plenius (ex usu Curiae Romanae) Urbs Beata Maria Virgo Mater Dei Portus Alacris (Lusitane: Nossa Senhora Madre de Deus de Porto Alegre) vel (ab 1841, a principio ex usu Imperii Brasiliensis) Urbs Fidelis et Fortissima Portus Alacer (Lusitane: Leal e Valorosa Cidade de Porto Alegre). Urbs etiam Urbs Ridens (Lusitane: Cidade Sorriso) vulgo appellata est.

Historia[recensere | fontem recensere]

In hac parte Brasiliae saeculo duodevicensimo (ca. 1730), portus parvulus qui in propinquo vici (et id temporis partis capitis) Vidimanum, conditus, Portus Vidimani appellatus est. Circa 1740, cum regio in ea vicinitate Ieronimo de Ornelas Meneses de Vasconcelos donatur, portus Portus Dornelensis (Lusitane: Porto do Dorneles) appellatus est. Anno 1752 a Lusitanis Insularum Accipitrinarum futura Portus Alacer condita est. Pervenierunt in fines illius terrae anno 1752 incolae novae, sexaginta pares ex Insulis Accipitrinis. Nova vicus (Lusitane: povoado) brevi postea appellatus Portus Parium vel Portus Coniugicum (Lusitane: Porto dos Casais). Portus Parium anno 1772 Portus Sancti Francisci Parium appellatus. Anno 1773, est provectus capite.

Occasus Solis Portu Alacri

Primo saeculo undevicensimo, aderant 6000 incolarum et 57 tabernae commercii. Anno 1820, pagus provectus vico (Lusitane: vila) nomine Vici Beatae Mariae Virginis Matris Dei Portus Alacris; anno 1822, vicus provectus oppidulum (Lusitane: cidade). Primi operarii peregrini (immigrantes) Germani 1824 adventi Portum Alacrem. Viae stratae lapide anno 1848 et aqua perducta intra tecta anno 1861 coeptae sunt. Anno 1870, vehicula publice locata (carri) et lanternae gasalis telephonaque 1884 coeptae sunt. Anno 1889, urbi erant 50 000 incolarum, novem cervisiae officinae, et 316 tabernae. Anno 18991900, aderant 73 000 incolarum.

Anno 1907, oppidum currus electricos vidit; anno 1908, pila lanternae electricae adfixa in vias.

Incrementum incolarum numerus[recensere | fontem recensere]

Incrementum Incolarum Numerus Portu Alacri

  • 1752: 120
  • 1800: 6000
  • 1822: 12 000
  • 1872: 43 998 (data IBGE, Institutum Censorium Brasiliense 1938 conditum)
  • 1890: 52 421 (data IBGE)
  • 1900: 73 647 (data IBGE)
  • 1920: 179 263 (data IBGE)
  • 1940: 272 232 (data IBGE census)
  • 1950: 394 151 (data IBGE census)
  • 1960: 635 125 (data IBGE census)
  • 1970: 885 545 (data IBGE census)
  • 1980: 1 125 477 (data IBGE census)
  • 1991: 1 263 403 (data IBGE census)
  • 1996: 1 286 879 (data IBGE census)
  • 2000: 1 360 590 (data IBGE census)
  • 2004: 1 416 363 (IBGE, coniectura)
  • 2005: 1 428 696 (IBGE, coniectura)

Praeclari cives[recensere | fontem recensere]

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]