Regio Leninopolitana
Ленинградская область
 |
 |
| Vexillum regionis Leninopolitanae |
Insigne regionis Leninopolitanae |
|
|
Regio Leninopolitana in Foederatione Russica |
Regio Leninopolitana[1] seu Leningradensis[2] (Russice Ленинградская область, tr. Leningradskaja oblast' ) est subiectum Foederationis Russicae, in eius Districtum Foederalem Caurealem inclusum. Aream 83 908 km2 et circa 1 630 milia incolarum (anno 2010) habet. Instituta administrationis eius sunt Petropoli, e cuius appellatione prisca (annis 1924–1991) 'Leninopolis' (vulgo Leningrad) regio, anno 1927 creata, nomen suum habuit. Urbs illa tamen ipse ab anno 1931 pars regionis Leninopolitanae non est.
- ↑ 'Ad floram hepaticarum regionis Leninopolitanae ' [1], 'De specie Ascochyta Lib. nova in regione Leninopolitana inventa '[2], 'haec planta in regione Leninopolitana deest'[3]
- ↑ 'Russia, regio Leningradensis, in valle fl. Lava'[4]; 'URSS, regio Leningradensis, isthmus Karelicus'[5]