Crasnoiarium

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Insigne Crasnoiarii

Crasnoiarium[1] seu Krasnoiarium,[2] vulgo Krasnoiarsk[3] (Russice Красноярск), urbs in Russia, in Siberia orientali ad Ieniseam fluvium sita, metropolis territorii Crasnoiarensis est. Circa 1 036 milia incolarum habet (anno 2014).

Crasnoiarium anno 1628 ut castrum conditum, anno 1690 factum est urbs. Nunc est magni valoris sedes industriae (metallurgiae, constructionis machinarum, cultus ligni, etc.), mercaturae, culturae et scientiae (ibi sunt Universitas Foederalis Siberica, Universitas Publica Paedagogica Crasnoiarensis multaque alia instituta educationis). Stationem ferriviarum, portum et duo aeroportus habet.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Crasnoiarium spectant.