Gubernium Petropolitanum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Insigne gubernii Petropolitani

Gubernium Petropolitanum[1] (Russice Санкт-Петербургская губерния, tr. Sankt-Peterburgskaja gubernija, et ab anno 1914 Петроградская губерния, tr. Petrogradskaja gubernija), anno 1924 in Leninopolitanum (Russice Ленинградская губерния, tr. Leningradskaja gubernija) renominatum, erat pars administrativa Russiae (Imperii Russici et Russicae Sovieticae Foederativae Socialisticae Rei Publicae), quae annis 17101927 exsistebat. Metropolis gubernii Petropolis (nomine Leninopolis ab anno 1924) erat.

Gubernium Petropolitanum in septentrio-occidente Russiae Europaeae locabatur, terras ad litora Sinus Finnici lacuumque Ladogae et Peipus occupans. Gubernia adiacentia fuere Novogadiense et Pscoviense ad meridiem, Olonecense ad orientem, Estlandicum ad occidentem atque Viborgense ad septentrionem.

Area gubernii Petropolitani fuit 482 500 km² anno 1710, 53 363 km² anno 1847, 44 613 km² anno 1905, 66 160 km² anno 1926.

Notae[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Gubernium Petropolitanum spectant.