Toga

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Vir togatus

Toga est vestimentum a viris Romanis (et olim etiam ab Etruscis et feminis Romanis) gestum, ex magno hemicyclio texti lanei non tincti factum. Nomen togae eandem radicem ac verbum tegendi habet. In Vergilii Aeneide (1.282) Iuppiter Veneri Romam conditum iri pollicitus Romanos "gentem togatam" vocat. Toga Romana ex Etruscorum et Graecorum vestimentis configurata est.

Genera togarum[recensere | fontem recensere]

  • Toga virilis vel libera vel pura, a Romanis liberis gesta
  • Toga praetexta, clavo purpureo ornata, a quibusdam magistratibus nec non a pueris puellisque gesta
  • Toga candida, ab honores petentibus gesta
  • Toga picta, i.e. acu picta, a ducibus gesta qui triumphum celebrabant
  • Toga pulla, a viris lugentibus gesta

Vide etiam[recensere | fontem recensere]