Maximilianus Becker

E Vicipaedia
Wikidata Maximilianus Becker
Res apud Vicidata repertae:
Maximilianus Becker: imago
Maximilianus Becker: imago
Nativitas: 25 Maii 1888; Cassala
Obitus: 29 Iulii 1960; Heidelberga
Patria: Germania

Richardus Maximilianus Adolphus (Theod. Richard Max Adolf) Becker (natus 25 Maii 1888 Cassalae, mortuus 29 Iulii 1960 Heidelbergae) rerum politicarum peritus Theodiscus primo DVP, deinde FDP fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Becker, postquam testimonium maturitatis accepit, Gratianopolis, Berolini, Salinis Saxonicis Marburgi iurisprudentiae studebat et ab anno 1913 causidicus Hersfeldiae operam dedit. Miles conscriptus Bello Orbis Terrarum I interfuit.

Vita publica[recensere | fontem recensere]

Inter Rem Publicam Vimarianam sodalis factionis liberalis conservativae DVP erat. Annis 1919 in dieta pagi Hersfeldiae erat, annis 1922 - 1933 legatus ad dietam communalem provinciae Hassiae-Nassoviae atque ad dietam provinciae eiusdem regionis fuit. Bello Orbis Terrarum II finito Hassiae cum aliis Factionem Democraticam Liberalem Germaniae condidit. Annis 1946 - 1949 legatus ad senatus terrae Hassiae erat, anno 1948/49 ad Consilium Parlamentaricum Bonnam missus est, quod novam constitutionem Germaniae componeret. Anno 1949 ad usque mortem legatus ad Dietam Foederalem Germaniae erat. Anno 1957 brevi tempore praeses fractionis FDP in parlamento Theodisco erat.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]