Patricius Döring

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Patricius Döring

Patricius (Theod. Patrick) Döring (natus die 6 Maii 1973 in oppido Stade/Saxonia Inferior) vir publicus Theodiscus et sodalis FDP est.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Döring gymnasium frequentabat et anno 1992 testimonium maturitatis adeptus est. Deinde oeconomiae apud universitatem Hannoverae studebat. Anno 1997 diploma oeconomici accepit et ab anno 1999 apud societatem cautionis operam dat. Uxorem duxit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Döring ab anno 1991 sodalis FDP est et annis 1994 - 1997 praeses vicarius Iuvenum Liberalium erat. Ab anno 1996 inter regentes FDP in Saxonia Inferiore est. Annis 2001 - 2006 Döring consiliarius urbis Hannoverae erat et ab anno 2005 legatus ad Dietam Foederalem Germaniae fuit. Ab anno 2009 inter regentes totius Factionis et ab anno 2010 praeses vicarius legatorum FDP in Dieta Foederali erat. Die 14 Decembris 2011 Philippus Rösler praeses FDP enuntiabat, Döring successorem Christiani Lindner secretarium generalem factionis futurum esse[1]. Die 21 Aprilis 2012 inter Dietam Factionis FDP electus est[2]. Anno 2013 autem noniam legatus Dietae Foederalis electus est, quod factio FDP minus quam 5 per centum suffragiorum acceperat. Die 7 Decembris 2013 Nicola Beer nova secretaria generalis factionis FDP electa est et [Patricio Döring, qui post electionem ad Dietam Foederalem perditam candidatus non iam erat, successit[3].

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]