Cornelia Pieper

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
2013

Cornelia Pieper (nata Cornelia Richter 4 Februarii 1959 Salinarum Saxonicarum) femina rerum politicarum perita Theodisca et sodalis factionis FDP est.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Post maturitatem adeptam Pieper Salinarum Saxonicarum linguis Polonicae et Russicae studebat. Deinde ad annum 1985 interpres viatorum erat et deinde in fabrica Televisioriorum in urbe patria et denique eodem in loco annis 1987 - 1990 pro factione LDPD pagi Hallensis laboravit. Ab anno 1996 iterum interpres est.

Familia[recensere | fontem recensere]

Pieper viro nupsit et filiam habet.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 1990, post Germaniam iterum consociatam, sodalis factionis FDP facta est et eodem anno legata senatus terrae Saxoniae Anhaltini et praeses vicaria parlamenti electa est. Anno 1997 - 2001 praeses totius factionis FDP, deinde ad annum 2005 secretaria generalis erat. Anno 1998 primo legata Dietae Foederalis Germaniae creata est. Sed vere ineunte anni 2002 iterum legata senatus terrae Saxoniae-Anhaltini electa et praeses legatorum FDP facta est. 31 Maii 2002 Dietam Foederalem reliquit. Iam 22 Septembris eiusdem anni iterum legata Dietae Foederalis electa est et senatus terrae Saxoniae-Anhaltini reliquit. Ad annum 2013 legata Dietae Foederalis mansit. Tum autem noniam electa est, quod factio FDP minus quam 5 per centum suffragiorum acceperat.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]