Carolus-Hermannus Flach

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Carolus-Hermannus Flach (natus 17 Octobris 1929 Regiomontii, mortuus 25 Augusti 1973 Francofurti) diurnarius et vir publicus Theodiscus et sodalis Factionis Democraticae Liberalis Germaniae est.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Anno 1946 Flach factionem liberalem (LDP) Zonae Sovieticae Germaniae accessit diurnarius apud actis diurnis huius factionis Suerini laboravit. Sed quod homines, qui doctrinam communistam repudiaverunt, in Zona Sovietica persequebantur, anno 1949 Berolinum Occidentalem fugit. Annis 1949 - 1953 Berolini rebus politicis studebat. Deinde Francofurti et Bonnae diurnarius laborabat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 1956 in praetorio FDP Bonnae certamen suffragiorum anni proximi una cum Wolfgango Döring rexit. Annis 1959 - 1962 procurator FDP fuit et factionem in certamen electionis anni 1961 duxit. Sed tum de consiliis politicis cum praeside FDP Erico Mende controversias habebat et vitam publicam reliquit. Iterum diurnarius Francofurti laboravit. Ibi et pro foedere FDP cum SPD nitebatur. Quo foedere anno 1969 constituto Flach anno 1971 secretarius generalis suae factionis factus est. Anno 1972 etiam legatus Dietae Foederalis Germaniae electus est. Mense Augusto 1973 Ictu profligatus est et paucis diebus post mortuus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]