Gunterus Verheugen

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Gunterus Verheugen anno 1977

Gunterus Verheugen (natus 28 Aprilis 1944 Cruciniaci) vir publicus Theodiscus factionis primo FDP, deinde SPD fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Verheugen anno 1963 maturitatem adeptus est et deinde actis in diurnis voluntarius laboravit. Deinde ab anno 1965 historiae, sociologiae, rebus politicis in universitatibus Coloniae et Bonnae studebat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Sodalis FDP[recensere | fontem recensere]

Ab anno 1967 Verheugen sodalis FDP fuit et praeses Iuvenum Democraticorum in Rhenania Septentrionali-Vestfalia factus est. Anno 1969 pro Administro Foederali Rerum Internarum Ioanni-Theoderico Genscher laboravit. Anno 1974 Genscher ministrum etiam in Administerium Foederalem Rerum Exterarum secutus est. Anno 1978 factio eum secretarium generalem FDP elegit.

Sodalis SPD[recensere | fontem recensere]

Sed cum anno 1982 Genscher novum foedus regendi cum factione CDU constituisset, Verheugen cum aliis sodalibus sinistrae factionem reliquit et ad SPD accessit. Annis 1983 - 1999 legatus Dietae Foederalis Germaniae erat et etiam praeses vicarius fractionis SPD electus est. Anno 1998 administer statalis in Administerio Rerum Externarum Iosepho Fischer duce factus est.

Commissarius Unionis Europaeae[recensere | fontem recensere]

Mense Septembri 1999 commissarius Unionis Europeae nominatus est et primo expansionem UE, deinde ab anno 2004 industriam administrabat. Anno 2009 commissionem reliquit.

Professor[recensere | fontem recensere]

Ab 20 Aprilis 2010 Verheugen nunc professor "artem Europam regendi" in universitate Francofurti ad Viadrum docet.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]