Rudolphus Wissell

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Robertus Wissell anno 1930

Rudolphus (Theod. Rudolf) Wissell (natus 9 Martii 1869 Goettingae, mortuus 13 Decembris 1962 Berolini) vir publicus Germaniae et sodalis SPD fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Pater eius navigator fuit. Annis 1876 - 1883 Bremae scholam frequentabat atque deinde ad annum 1887 tirocinium fabri claustarii et machinatorii fecit. Tum hoc munere Bremae atque deinde Kieliae laboravit. Ab anno 1888 secretarius collegii opificum metallicorum fuit, ab anno 1901 hoc munere Lubecae laboravit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Wissell ab anno 1890 maritus erat et ex uxore quinque liberos habuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Ab anno 1888 Wissell sodalis SPD fuit et annis 1905 - 1908 legatus suae factionis in civitate Bremae erat. Ab anno 1908 secretarius foederis collegiorum opificum Berolini fuit et ab anno 1916 et diurnarius actorum diurnorum factionis nomine Vorwärts laboravit. Martio 1918 legatus Dietae Imperii Germanici electus est. Post interitum Monarchiae Wissell die 28 Decembris anni 1918 cum Gustavo Noske sodalis legatorum populi factus est, cum legati factionis USPD hunc magistrtum deposuerunt. 19 Ianuarii 1919 legatus Consilii Formae Civitatis Constituendae electus est. In consiliis ministrorum Scheidemann et Bauer ad diem 25 Iulii 1919 Administer Imperii Oeconomiae erat. Ab anno 1920 ad usque annum 1933 legatus Dietae Imperii erat. Annis 1928 - 1930 Administer Imperii Laboris in consilio ministrorum Müller II fuit.

Tempore Nazistarum[recensere | fontem recensere]

Mensi Iunii 1933 Wissell legatus Dietae Imperii dimissus est. Praeterea duos menses in carcerem missus est et deinde a vita publica se latens Berolini vivit.

Post annum 1945[recensere | fontem recensere]

Cum Dictatura Nazista bello finita esset, Wissell iterum pro factione SPD certavit et magistratus varios factionis gessit. Anno 1949 cives honoris causa Berolini nominatus est. Anno 1954 e vita publica se recessit.