Georgius Gradnauer

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Georgius (Theod. Georg) Gradnauer (natus 16 Novembris 1866 Magdeburgi, mortuus 18 Novembris 1946 Berolini) vir publicus Germaniae et sodalis SPD fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Postquam Magdeburgi maturitatem adeptus est, Genavae Salinis Saxonicis, Berolini Marburgique historiae, litteris philosophiaeque studebat et anno 1889 doctor promotus est. Deinde actis diurnis factionis SPD Dresdae, Berolini et ab anno 1905 iterum Dresdae diurnarius regens laboravit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Gradnauer, qui origine Iudaica fuit, uxorem duxit et ex ea duos liberos habuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 1898 primo legatus Dietae Imperii Germanici electus est. Anno 1906 Dietam reliquit, sed annis 1912 - 1918 iterum legatus parlamenti Theodisci fuit. 19 Ianuarii 1919 etiam legatus Consilii Formae Civitatis Constituendae electus est. 22 Ianuarii eiusdem anni etiam praeses ministrorum[1] Saxoniae factus est. Propter motus violentos et iurgia cum ducibus exercitus Germanici Gradnauer 14 Aprilis 1920 a magistratu praesidis ministrorum se recessit. Mense Iunio eiusdem anni iterum legatus Dietae Imperii Germanici electus est et ad annum 1924 mansit. 10 Maii - 21 Octobris 1921 Administer Imperii Rerum Internarum in consilio ministrorum Wirth I erat. Annis 1921 - 1932 etiam legatus Saxoniae Berolini fuit.

Tempore Nazistarum[recensere | fontem recensere]

Anno 1933 Gradnauer propter consilia sua et propter originem Iudaicam a Nazistis in castra carceralia missus postea autem dimissus est. Sed anno 1944 iterum captus et in castra carceralia Theresienstadt abductus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. ad 14 Martii 1919 hic magistratus praeses consilii legatorum populi nominatus est