Ulricus de Brockdorff-Rantzau

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ulricus de Brockdorff-Rantzau anno 1918

Ulricus de (Theod. Ulrich von) Brockdorff-Rantzau (natus 29 Maii 1869 Sliasvig, mortuus 8 Septembris 1928 Berolini) legatus et vir publicus Germaniae nullius factionis fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Postquam maturitatem adeptus est, Brockdorff-Rantzau ab anno 1891 Friburgi Brisgoviae et Novicastri iurisprudentiae studebat. Anno 1891 primam probationem accepit et doctor promotus est. Annis 1891 - 1893 in exercitu Borussiae militavit atque succenturio dimissus est. Ab anno 1894 legatus erat, primo Bruxellis, deinde ab anno Petropolis, ab anno 1901 Vindobonae, annis 1909 - 1912 Budapestini, postremo annis 1912 - 1918 Hafniae legatus erat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Post casum monarchiae in Germania Friderico Ebert et Philippo Scheidemann urgentibus secretarius statalis rerum exterarum factus est et 13 Februarii 1919 primus Administer Imperii Rerum Exterarum in consilio ministrorum Scheidemann nominatus est. Hoc officio fungens et Lutetiae de Foedus Versaliorum agebat, sed nihil magni momenti adipisci potuit. Itaque cum consilio ministrorum Scheidemann 20 Iunii 1919 a magistratu suo se recessit.

Iterum legatus[recensere | fontem recensere]

Proximis annis Brockdorff-Rantzau in fundo suo vivens pro foedere Germaniae cum civitatibus occidentalibus commentarios scribebat et contra pactum cum Unione Sovietica. Tamen anno 1922 legatus Germaniae in Unione Sovietica factus est et ad mortem mansit. Cum anno 1928 Berolinum visitaret, inopinans mortuus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ulricus de Brockdorff-Rantzau spectant.