Hugo Preuß

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Hugo Preuß

Hugo Preuß (natus 28 Octobris 1860 Berolini; mortuus 9 Octobris 1925 eodem loco) vir publicus Germaniae et sodalis Factionis Theodiscae Democraticae (DDP) fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Maiores eius mercatores Iudaica religione fuerunt. Ipse post maturitatem adeptam ab anno 1879 Berolini et Hamburgi iurisprudentiae studebat. Anno 1883 primam probationem accepit et doctor promotus est. Anno 1889 habilitatus est et Berolini privatus docens laboravit, quod tum ii, qui Christiani non erant, professores fieri non potuerunt. Anno 1906 autem professor academiae commercii Berolini nominatus, anno 1918 eius rector electus est.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

1895 decurio, anno 1910 magistratus Berolini factionis liberalis fuit. Anno 1918 cum aliis novam factionem liberalem DDP condidit. 15 Novembris eius anni secretarius statalis in magistratu imperii nominatus est, ut novam constitutionem Germaniae composuit. Propositum eius tum mutatum constitutio Rei Publicae Vimarianae fiebat. Annis 1919 - 1925 legatus senatus terrae Borussiae fuit. 13 Februarii 1919 Administer Imperii Rerum Internarum in consilio ministrorum Scheidemann nominatus est. 20 Iunii eiusdem anni cum aliis administris a magistratu se recessit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]