Praefectura Galliarum
Praefectura Galliarum (condita anno 337) pars occidens Imperii Romani fuit.
Index |
Partes, quae ad hanc praefecturam pertinuerunt [recensere]
Quattuor Dioeseses ad Praefecturam Galliarum pertinuerunt:
Administratio et Praefecti [recensere]
Praefectus praetorio Galliarum, qui primo Augustae Treverorum, deinde Arelatis sedem habuit, hanc regionem imperii administrabat. Inter alios et hi praefecti praetorio Galliarum fuerunt:
- Gaius Maesius Aquillius Fabius Titianus annis 341 - 349
- -
- Vulcacius Rufinus annis 353 - 355
- Gaius Ceionius Rufius Volusianus Lampadius 355 - 357?
- Flavius Florentius 357 - 360
- Flavius Sallustius 361 - 363
- Sextus Claudius Petronius Probus 366
- Vulcacius Rufinus (bis) annis 366 - 368
- -
- Flavius Maximinus 371 - 376
- Flavius Claudius Antonius 376 - 377
- Decimus Magnus Ausonius 377 - 378
Historia [recensere]
Praefectura Galliarum anno 337 condita est, cum post mortem Constantini I filii eius imperium inter se diviserunt: Constantinus II partem septentrionalem accepit. Augusta Treverorum caput praefecturae ad annum 407 fuit. Deinde ex Arelati regio administrata est. Anno 410 Romani Britanniam reliquerunt. Praefectura ipsa ad annum 477 mansit, cum imperium Romanum occidentale interiret. Anno 510 Theodericus rex Ostrogothorum praefecturam valde diminutam iterum condidit, sed anno 536 bello Gothico iterum abolita est.
Vide etiam [recensere]
| Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes! |